# Codex 5.1.1773-1787

Justinian, Codex, Book 5, lines 5.1.1773-5.1.1787. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/5.1.1773

Non solum per venditionem rustica praedia vel suburbana pupilli vel adulescentes alienare prohibentur, sed neque transactionis ratione neque permutatione et multo magis donatione nec alio quoquo modo ea transferre e dominio suo possunt. * valer. et gallien. aa. mithridati. * <a 260 pp.Xv k. mai. saeculare ii et donato conss.>
CJ.5.71.4.1: Imperatores valer., gallien.
Igitur et tu si fratribus tuis per transactionem fundum dedisti, vindicare eum potes. sed si quid invicem ab eis ex eodem pacto consecutus es, id mutuo restituere debebis. <a 260 pp.Xv k. mai. saeculare ii et donato conss.>
CJ.5.71.5: Imperatores valer., gallien.
Etsi praeses decreverit alienandum vel obligandum pupilli suburbanum vel rusticum praedium, tamen actionem pupillo, si falsis adlegationibus circumventam religionem eius probare possit, senatus reservavit: quam exercere tu quoque non vetaris. * valer. et gallien. aa. sereno. * <a 260 pp. iii k. mai. saeculare ii et donato conss.>
CJ.5.71.6: Imperatores carus, carinus, numer.
Minorum possessionis venditio, per procuratorem delato ad praetorem vel praesidem provinciae libello, fieri non potuit, cum ea res confici recte aliter non potest, nisi apud acta causis probatis, quae venditioni necessitatem inferant, decretum sollemniter interponatur. * carus carinus et numer. aaa. varo. * <a 283 pp. non. mart. caro et carino aa.Conss.>
CJ.5.71.7: Imperatores carus, carinus, numer.
Si ad resolvendam donationem, quam in emancipatum te pater contulerit, minor annis cautionem emisisti, cum huiusmodi scriptura contra senatus consulti auctoritatem data sit, non oberit iuri tuo. * carus carinus et numer. aaa. isidoro. * <a 283 pp. vi id. sept. hemesae caro et carino aa. conss.>
CJ.5.71.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Praedia rustica, quae contra senatus consultum donata esse ante nuptias sponsaliorum nomine precum tuarum confessio ostendit, cum proprietas ad te propter iuris interdictum transire non potuerit, in dominio mariti permansisse palam est. * diocl. et maxim. aa. theodotae. * <a 285 pp. iii non. nov. diocletiano a. ii et aristobulo conss.>
CJ.5.71.9pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Etsi is, quem praedium rusticum minoris distraxisse adfirmas, curatoris officio functus id fecit, venditio tamen contra divi severi orationem facta praesidis sententia non immerito rescissa est. * diocl. et maxim. aa. muciano. * <a 285 pp. non. nov. diocletiano a. ii et aristobulo conss.>
CJ.5.71.9.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Pignora sane, quae ob evictionis periculum idem curator ex rebus propriis tibi obligavit, non prohiberis persequi. <a 285 pp. non. nov. diocletiano a. ii et aristobulo conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
