Latin
Book 5, lines 5.1.193-5.1.208
Justinian, Codex 5.1.193-208
Not analysed yet
CJ. 5. 4. 7: Imperator Gordianus
Si, ut proponis, post querellam de marito a filia ad te delatam dissociatum est matrimonium nec te consentiente ad eundem regressa est, minus legitima coniunctio est cessante patris voluntate, in cuius est potestate: atque ideo non paenitente filia petitionem dotis repetere non prohiberis. *gord. a. apro. *<a 240 pp. iiii k. nov. sabino et venusto conss. >
CJ. 5. 4. 8: Imperator Gordianus
In copulandis nuptiis nec curatoris, qui solam rei familiaris sustinet administrationem, nec cognatorum vel adfinium ulla auctoritas potest intervenire, sed spectanda est eius voluntas, de cuius coniunctione tractatur. *gord. a. romano. *<a 241 d. v k. mart. gordiano a. ii et pompeiano conss. >
CJ. 5. 4. 9: Imperator probus
Si vicinis vel aliis scientibus uxorem liberorum procreandorum causa domi habuisti et ex eo matrimonio filia suscepta est, quamvis neque nuptiales tabulae neque ad natam filiam pertinentes factae sunt, non ideo minus veritas matrimonii aut susceptae filiae suam habet potestatem. *probus a. fortunato. *<>
CJ. 5. 4. 10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum te non ex senatore patre procreatam ob matrimonium cum senatore contractum clarissimae feminae nomen adeptam dicas, claritas, quae beneficio mariti tibi parata est, si secundi ordinis virum postea sortita es redacta ad prioris dignitatis statum, deposita est. *diocl. et maxim. aa. paulinae. *<>
CJ. 5. 4. 11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si invita detinetur uxor tua a parentibus suis, interpellatus rector provinciae amicus noster exhibita muliere voluntatem eius secutus desiderio tuo medebitur. *diocl. et maxim. aa. alexandro. *<>
CJ. 5. 4. 12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ne filium quidem familias invitum ad ducendam uxorem cogi legum disciplina permittit. igitur, sicut desideras, observatis iuris praeceptis sociare coniugio tuo quam volueris non impediris, ita tamen, ut in contrahendis nuptiis patris tui consensus accedat. *diocl. et maxim. aa. sabino. *<a 285 a. ii et aristobulo conss. >
CJ. 5. 4. 13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Neque sine nuptiis instrumenta facta matrimonii ad probationem sunt idonea diversum veritate continente, neque non interpositis instrumentis iure contractum matrimonium irritum est, cum omissa quoque scriptura cetera nuptiarum indicia non sunt irrita. *diocl. et maxim. aa. et cc. onesimo. *<>
CJ. 5. 4. 14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Neque ab initio matrimonium contrahere neque dissociatum reconciliare quisquam cogi potest. unde intellegis liberam facultatem contrahendi atque distrahendi matrimonii transferri ad necessitatem non oportere. *diocl. et maxim. aa. et cc. titio. *<>