# Codex 5.1.265-278

Justinian, Codex, Book 5, lines 5.1.265-5.1.278. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/5.1.265

CJ.5.4.25.3: Imperator Justinianus
His itaque dubitatis tales ambiguitates decidentes sancimus hoc repleri, quod divi marci constitutioni deesse videtur, ut non solum dementis, sed etiam furiosi liberi cuiuscumque sexus possint legitimas contrahere nuptias, tam dote quam ante nuptias donatione a curatore eorum praestanda: <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.4.25.4: Imperator Justinianus
Aestimatione tamen in hac quidem regia urbe excellentissimi praefecti urbis, in provinciis autem virorum clarissimorum earum praesidum vel locorum antistitum tam opinione personae quam moderatione dotis et ante nuptias donationis constituenda, praesentibus tam curatoribus dementis vel furiosi quam his, qui ex genere eorum nobiliores sunt: <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.4.25.5: Imperator Justinianus
Ita tamen, ut nulla ex hac causa oriatur vel in hac regia urbe vel in provinciis iactura substantiae furiosi vel mente capti, sed gratis omnia procedant, ne tale hominum infortunium etiam expensarum incremento praegravetur. <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.4.26pr.: Imperator Justinianus
Si quis alumnam suam libertate donaverit et in matrimonio suo collocaverit, dubitabatur apud antiquos, utrumne huiusmodi nuptiae legitimae esse videantur, an non. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.4.26.1: Imperator Justinianus
Nos itaque vetustam ambiguitatem decidentes non esse vetitum matrimonium censemus. si enim ex adfectu omnes introducuntur nuptiae et nihil impium neque legibus contrarium in tali copulatione spectamus, quare praedictas nuptias inhibendas existimaverimus? nec enim homo sic impius inveniatur, ut, quam ab initio loco filiae habuit, eam postea in suo collocaverit matrimonio, sed ei credendum est, qui eam ab initio non ut filiam educavit et libertate donavit et dignam esse postea suo putavit matrimonio. <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.4.26.2: Imperator Justinianus
Ea videlicet persona omnimodo ad nuptias venire prohibenda, quam aliquis, sive alumna sit sive non, a sacrosancto suscepit baptismate, cum nihil aliud sic inducere potest paternam adfectionem et iustam nuptiarum prohibitionem, quam huiusmodi nexus, per quem deo mediante animae eorum copulatae sunt. <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.4.27: Imperator Justinianus
Sancimus nuptias, quae inter masculos et feminas maiores vel minores sexagenariis vel quinquagenariis lege iulia vel papia prohibitae sunt, homines volentes contrahere et ex nullo modo vel ex nulla parte tales nuptias impediri. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 vel 532 >

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
