# Codex 5.1.279-297

Justinian, Codex, Book 5, lines 5.1.279-5.1.297. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/5.1.279

CJ.5.4.28pr.: Imperator Justinianus
Si libertam quis uxorem habeat, deinde inter senatores scribatur dignitate illustratus, an solvatur matrimonium, apud ulpianum querebatur, quia lex papia inter senatores et libertas stare conubia non patitur. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 vel 532 >
CJ.5.4.28.1: Imperator Justinianus
Nos igitur dei sequentes iudicium non patimur in uno eodemque conubio mariti felicitatem uxori fieri infortunium, ut, quantum vir in altum tollatur, tantum et coniux eius decrescat, immo magis penitus depereat. <a 531 vel 532 >
CJ.5.4.28.2: Imperator Justinianus
Absit itaque a nostro tempore huiusmodi asperitas et firmum maneat matrimonium et uxor marito concrescat et sentiat eius fulgorem stabileque maneat matrimonium ex huiusmodi superventu minime deminutum. <a 531 vel 532 >
CJ.5.4.28.3: Imperator Justinianus
Simili modo si privati hominis filia ad liberti veniat conubium et postea pater mulieris ad senatoris dignitatem fuerit elatus, taceat papiae legis crudelissima sanctio et neque per hunc modum dissolvatur matrimonium inter facti senatoris filiam et libertum, ne soceri prosperitas sine genero inveniatur. <a 531 vel 532 >
CJ.5.4.28.4: Imperator Justinianus
Melius est enim legis papiae severitatem in utroque casu compescere, quam eam sequendo hominum matrimonia dispergere non ex vitio mulieris et mariti, sed ex prospera alterutrius partis fortuna: cum enim ex una radice vitium nascitur, consequens est, ut una lege tollatur. <a 531 vel 532 >
CJ.5.5.0. De incestis et inutilibus nuptiis.
CJ.5.5.1: Imperator Alexander Severus
Liberta eademque uxor tua, si a te invito discessit, conubium cum alio non habet , si modo uxorem eam habere velis. * alex. a. amphigeni. * <>
CJ.5.5.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Neminem, qui sub dicione sit romani nominis, binas uxores habere posse vulgo patet, cum et in edicto praetoris huiusmodi viri infamia notati sint. quam rem competens iudex inultam esse non patietur. * diocl. et maxim. aa. sebastianae. * <a 285 pp. iii id. dec. diocletiano a. ii et aristobulo conss.>
CJ.5.5.3pr.: Imperator Constantinus
Cum ancillis non potest esse conubium: nam ex huiusmodi contubernio servi nascuntur. * const. a. patroclo. * <a 319 d. k. iul. aquileiae constantino a. v et licinio c. conss.>
CJ.5.5.3.1: Imperator Constantinus
Ideoque praecipimus, ne decuriones in gremia potentissimarum domorum libidine servarum ducente confugiant. si enim decurio clam actoribus atque procuratoribus nescientibus alienae fuerit servae coniunctus, et mulierem in metallum trudi per sententiam iudicis iubemus et ipsum decurionem in insulam deportari, omnibus bonis eius civitati, cuius curialis fuerat, mancipandis, si patria potestate fuerit liberatus nullosque habeat liberos vel parentes vel etiam propinquos, qui secundum legum ordinem ad eius successionem vocantur. <a 319 d. k. iul. aquileiae constantino a. v et licinio c. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
