# Codex 5.1.314-329

Justinian, Codex, Book 5, lines 5.1.314-5.1.329. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/5.1.314

CJ.5.5.6.2: Imperatores Arcadius, Honorius
Dos si qua forte sollemniter aut data aut promissa fuerit, iuxta ius antiquum fisci nostri commodis cedat. <a 396 d. vi id. dec. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>
CJ.5.5.6.3: Imperatores Arcadius, Honorius
Testamento suo extraneis nihil relinquat, sed sive testato sive intestato legibus ei et iure succedant, si qui forte ex iusto et legitimo matrimonio editi fuerint, hoc est de descendentibus filius filia nepos neptis pronepos proneptis, de ascendentibus pater mater avus avia, de latere frater soror patruus amita. <a 396 d. vi id. dec. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>
CJ.5.5.6.4: Imperatores Arcadius, Honorius
Testandi sane ita demum habeat facultatem, ut his tantum personis pro iuris ac legum quod voluerit arbitrio relinquat, quas succedere imperialis praecepti tenore mandavimus: ita tamen, ut hereditate defuncti penitus arceatur, si quis ex his quos memoravimus in contrahendis incestis nuptiis consilium inisse monstrabitur, successuro in locum illius, qui post eum gradum proximus invenitur. <a 396 d. vi id. dec. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>
CJ.5.5.6.5: Imperatores Arcadius, Honorius
Ea sane, quae de viris cavimus, etiam de feminis, quae praedictorum sese consortiis commaculaverint, custodiantur. <a 396 d. vi id. dec. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>
CJ.5.5.6.6: Imperatores Arcadius, Honorius
Memoratis vero personis non extantibus fisco locus pateat. <a 396 d. vi id. dec. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>
CJ.5.5.7pr.: Imperatores Valentinianus, Marcianus
Humilem vel abiectam feminam minime eam iudicamus intellegi, quae, licet pauper, ab ingenuis tamen parentibus nata sit. * valentin. et marcian. aa. palladio pp. * <a 454 d. prid. non. april. constantinopoli aetio et studio vv. cc. conss.>
CJ.5.5.7.1: Imperatores Valentinianus, Marcianus
Unde licere statuimus senatoribus et quibuscumque amplissimis dignitatibus praeditis, ex ingenuis natas quamvis pauperes in matrimonium sibi adsciscere, nullam que inter ingenuas ex divitiis et opulentiore fortuna esse distantiam. <a 454 d. prid. non. april. constantinopoli aetio et studio vv. cc. conss.>
CJ.5.5.7.2: Imperatores Valentinianus, Marcianus
Humiles vero abiectasque personas eas tantummodo mulieres esse censemus: ancillam ancillae filiam, libertam, libertae filiam, scaenicam vel scaenicae filiam, tabernariam vel tabernarii vel lenonis aut harenarii filiam, aut eam quae mercimoniis publice praefuit: ideoque huiusmodi inhibuisse nuptias senatoribus harum feminarum, quas nunc enumeravimus. <a 454 d. prid. non. april. constantinopoli aetio et studio vv. cc. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
