# Codex 5.1.330-344

Justinian, Codex, Book 5, lines 5.1.330-5.1.344. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/5.1.330

CJ.5.5.8: Imperator Zeno
Licet quidam aegyptiorum idcirco mortuorum fratrum sibi coniuges matrimonio copulaverint, quod post illorum mortem mansisse virgines dicebantur, arbitrati scilicet, quod certis legum conditoribus placuit, cum corpore non convenerint, nuptias re non videri contractas, et huiusmodi conubia tunc temporis celebrata firmata sunt, tamen praesenti lege sancimus, si quae huiusmodi nuptiae contractae fuerint, earumque contractores et ex his progenitos antiquarum legum tenori subiacere nec ad exemplum aegyptiorum, de quibus superius dictum est, eas videri fuisse firmatas vel esse firmandas. * zeno a. epinico pp. * <a 475 d. k. sept. constantinopoli post consulatum leonis iunioris.>
CJ.5.5.9: Imperator Zeno
Ab incestis nuptiis universi qui nostro reguntur imperio noverint temperandum. nam rescripta quoque omnia vel pragmaticas formas aut constitutiones impias, quae quibusdam personis tyrannidis tempore permiserunt scelesto contubernio matrimonii nomen imponere, ut fratris filiam vel sororis et eam, quae cum fratre quondam nuptiali iure habitaverat, uxorem legitimam turpissimo consortio liceret amplecti, aut ut alia huiusmodi committerentur, viribus carere decernimus, ne dissimulatione culpabili nefanda licentia roboretur. * zeno a. sebastiano pp. * <a 476-484 >
CJ.5.6.0. De interdicto matrimonio inter pupillam et tutorem seu curatorem liberosque eorum.
CJ.5.6.1: Imperatores Severus, Antoninus
Senatus consulti auctoritatem, quo inter pupillam et tutoris filium conubium saluberrime sublatum est, circumveniri rusticitatis et imperitiae velamentis non oportet. * sev. et ant. aa. mario. * <a 215 pp. vii id. febr. laeto ii et cereale conss.>
CJ.5.6.2: Imperator Alexander Severus
Mater pupillae cum tutore filiae suae vel filio tutoris nuptias contrahere non prohibetur. * alex. a. burrio. * <a 223 pp. non. nov. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.5.6.3pr.: Imperator Gordianus
Cum proponas ei, quam matrimonio tuo iunctam suggeris, post liberos susceptos curatorem patrem tuum datum, quem contendis nec te in potestate habuisse: cum rite contractum matrimonium ex post facto vitiari non potuerit, iusta interpretatione metuere non debes, ne liberi quos habetis non ex iusto matrimonio suscepti videantur. * gord. a. rogatiano. * <>
CJ.5.6.3.1: Imperator Gordianus
Ut autem omnis scrupulus auferatur, insistere pater tuus debet nec non et uxor tua, ut alius loco eius detur: habebit enim facultatem repetendae rationis negotiorum gestorum ab eo qui fuerit substitutus. <>
CJ.5.6.4: Imperator Philippus
Libertinum, qui filio suo naturali, quem in servitute susceperat, postea manumisso pupillam suam eandemque patroni sui filiam in matrimonio collocavit, ad sententiam amplissimi ordinis, qui huiusmodi nuptiis interdicendum putavit, pertinere dubitari non oportet. * philipp. a. hygiae. * <>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
