# Codex 5.1.358-374

Justinian, Codex, Book 5, lines 5.1.358-5.1.374. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/5.1.358

CJ.5.7.1.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Illo videlicet adiciendo, ut et in potestate adhuc constituto liceat personae , quam huiusmodi ambitu circumire temptaverit, confestim contestatione proposita cum sua suorumque domo iurisdictionem eius evitare, curaturis hoc uniuscuiusque civitatis defensoribus et eiusdem iudicis apparitoribus. <a 380 d. xv k. iul. thessalonicae gratiano v et theodosio aa. conss.>
CJ.5.7.1.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Et quidem si haec pravitas ordinarii iudicis erit, universa eius domus ratio atque omnia vel civilia vel criminalia negotia, quamdiu idem in administratione fuerit, vicario competant. <a 380 d. xv k. iul. thessalonicae gratiano v et theodosio aa. conss.>
CJ.5.7.1.3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Sin autem vicarius vel similis potestatis vim in huiusmodi contrahendo matrimonio molietur, vicissim ordinarius iudex intercessor existat. <a 380 d. xv k. iul. thessalonicae gratiano v et theodosio aa. conss.>
CJ.5.7.1.4: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Sin erunt uterque suspecti, ad illustrem praefecturam specialiter talium domorum , quamdiu idem administraverit, tuitio pertineat. <a 380 d. xv k. iul. thessalonicae gratiano v et theodosio aa. conss.>
CJ.5.8.0. Si nuptiae ex rescripto petantur.
CJ.5.8.1pr.: Imperatores Honorius, Theodosius
Quidam vetusti iuris ordine praetermisso obreptione precum nuptias, quas se intellegunt non mereri, de nobis existimant postulandas, saepe habere puellae consensum confingentes. quapropter tale sponsalium genus praesentis legis definitione prohibemus. * honor. et theodos. aa. theodoro pp. * <a 409 d. k. febr. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss.>
CJ.5.8.1.1: Imperatores Honorius, Theodosius
Si quis igitur contra hanc definitionem nuptias precum subreptione meruerit, amissionem bonorum et poenam deportationis subiturum se esse non ambigat et amisso iure matrimonii, quod prohibita usurpatione meruerit, filios se ex hac coniunctione susceptos iustos non habiturum nec umquam postulatae indulgentiae adnotationisve indulto efficacem se veniae effectum meruisse: exceptis his, qui parentum sponsionem de nuptiis filiarum impleri desiderant vel sponsalia, hoc est arrarum data nomine, reddi sibi praecepto legum cum statuta poena deposcunt. <a 409 d. k. febr. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss.>
CJ.5.8.2pr.: Imperator Zeno
Nefandissimum scelus fratris sororisve filiae nuptiarum, quod sacratissimis constitutionibus sub gravissimae poenae interminatione damnatum est, iterato praesentis divinae sanctionis tenore modis omnibus prohibemus. * zeno a. basilio pp. * <>
CJ.5.8.2.1: Imperator Zeno
Precandi quoque in posterum super tali coniugio, immo potius contagio, cunctis licentiam denegamus, ut unusquisque cognoscat impetrationem quoque rei, cuius est denegata petitio, nec si per subreptionem post hunc diem obtinuerit, sibimet profuturam. <>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
