# Codex 5.1.418-425

Justinian, Codex, Book 5, lines 5.1.418-5.1.425. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/5.1.418

CJ.5.9.5.6: Imperatores Theodosius, Valentinianus
In his autem casibus, in quibus res ut paternas mater liberis communibus servare praecepta est, hoc est ubi morte mariti matrimonio dissoluto mulier ad alias nuptias venit, vel ubi ut maternas patrem liberis communibus servare censuimus, hoc est ubi morte mulieris matrimonio dissoluto vir ad alias nuptias venit, si hereditatem eius parentis qui prior mortuus est non adierint liberi, licebit eis , tamquam eius tantum res fuerint qui posterior moritur, eas sibimet vindicare, scilicet si vel eius qui posterior moritur hereditatem crediderint adeundam, ne, quod favore liberorum inductum est, quibusdam casibus ad laesionem eorum videatur inventum. <a 439 d.Vii id.Sept.Constantinopoli theodosio a.Xvii et festo con ss.>
CJ.5.9.5.7: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Illud etiam humanis sensibus huic legi credidimus inserendum, ut eo quoque casu, quo lucratur vel mulier res, quae ad eam a marito perveniunt, vel maritus eas, quae ex bonis mulieris ad eum transeunt ( hoc est ubi primum matrimonium alterius morte dissolvitur nec superstes ad secundas nuptias venit), si res vel maritus vel uxor ( hoc est qui superstes est) non consumpserit vel alienaverit ( quod eis ad secundas nuptias non venientibus quasi rerum dominis concessum esse non dubium est), liberis liceat res a patre profectas ut paternas, a matre ut maternas accipere. <a 439 d.Vii id.Sept.Constantinopoli theodosio a.Xvii et festo conss.>
CJ.5.9.6pr.: Imperatores Leo, Anthemius
Hac edictali lege in perpetuum valitura sancimus, si ex priore matrimonio procreatis liberis pater vel mater ad secunda vel tertia aut ulterius repetiti matrimonii vota migraverit, non sit ei licitum novercae seu vitrico testamento vel sine scriptura seu codicillis, hereditatisve iure sive legati vel fideicommissi titulo plus relinquere, nec dotis aut ante nuptias donationis nomine seu mortis causa habita donatione conferre nec inter vivos conscribendis donationibus ( quae etsi constante matrimonio civili iure interdictae sint, morte tamen donatoris ex certis causis confirmari solent), quam filio vel filiae, si unus vel una extiterit. * leo et anthem. aa. erythrio pp. * <a 472 d.Ii.K.Mart.Marciano cons. >
CJ.5.9.6.1: Imperatores Leo, Anthemius
Quod si plures liberi fuerint, singulis aequas partes habentibus minime plus, quam ad unumquemque eorum pervenerit, ad eorum liceat vitricum novercamve transferri. <a 472 d.Ii.K.Mart.Marciano cons. >

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
