# Codex 5.1.458-469

Justinian, Codex, Book 5, lines 5.1.458-5.1.469. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/5.1.458

CJ.5.9.9pr.: Imperator Justinianus
Quoniam praeteritae leges omnia, quae liberis ex priore matrimonio procreatis mulier quidem secundo marito, vir autem uxori secundae dotis vel ante nuptias donationis nomine vel alio quocumque modo dederit vel reliquerit ampliora his, quae uni filio vel filiae ex anteriore matrimonio progenitis danda vel relinquenda sunt, revocata ad solos filios ex priore matrimonio natos pervenire constituerunt nullaque in hac parte filiorum ex secundo matrimonio natorum mentio facta est, hoc quoque corrigentes omnia quae memorato modo revocantur non solum ad filios prioris matrimonii, sed etiam ad eos qui ex secundis nuptiis nati fuerint pertinere et in capita inter omnes dividenda sancimus. * iust. a. menae pp. * <a 529 d.Id.April.Constantinopoli decio vc.Cons.>
CJ.5.9.9.1: Imperator Justinianus
Ad haec lucra, quae marito vel uxori ex dote vel ante nuptias donatione occasione repudii accedunt, indistincte post secundas eorum nuptias liberis ex priore coniugio procreatis ad similitudinem matrimonii morte dissoluti servari nec de cetero repudii causam requiri vel aliam in ea re exquisitionem fieri. <a 529 d.Id.April.Constantinopoli decio vc.Cons.>
CJ.5.9.10pr.: Imperator Justinianus
Cum apertissime legibus cavetur ingratos liberos a maiorum suorum hereditate merito esse repellendos, si hoc idem in suis elogiis conscripserint et re vera fuerit revelatum, reclamare videtur huiusmodi sanctioni divalis constitutio leonis inclitae recordationis, quam super filiis ex priore matrimonio procreatis conscripsit. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 d.Xv.K.Oct chalcedone decio vc. cons.>
CJ.5.9.10.1: Imperator Justinianus
Nam cum necessitas est patri vel matri, qui ad secunda vota migraverunt, tantum praestare per quamcumque causam secundo marito vel novercae quantum filio vel filiae ex anterioribus nuptiis progenitis qui partem minimam habiturus est reliquerit, maxima iniquitas ex hac sanctione contra genitores efficiebatur. <a 529 d.Xv.K.Oct chalcedone decio vc. cons.>
CJ.5.9.10.2: Imperator Justinianus
Liberi etenim scientes, quod omnimodo aliquid sibi a genitoribus suis et nolentibus relinquendum est, et tantum, quantum secundus maritus vel noverca acceperit , cum omni licentia et lascivia suos genitores iniuriis adficiebant. <a 529 d.Xv.K.Oct chalcedone decio vc. cons.>
CJ.5.9.10.3: Imperator Justinianus
Quapropter sancimus ingratos re vera liberos neque hoc beneficium, quod divalis constitutio leonis augustae memoriae eis praestitit, in posterum posse sibi vindicare, sed quasi ingratos ab omni huiusmodi lucro repelli. <a 529 d.Xv.K.Oct chalcedone decio vc. cons.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
