Latin
Book 5, lines 5.1.509-5.1.523
Justinian, Codex 5.1.509-523
Not analysed yet
CJ. 5. 12. 1pr. : Imperatores Severus, Antoninus
Evicta re, quae fuerat in dotem data, si pollicitatio vel promissio fuerit interposita, gener contra socerum vel mulierem seu heredes eorum condictione vel ex stipulatione agere potest. *sev. et ant. aa. nicephoro. *<a 201 pp. K.Aug. muciano et fabiano conss. >
CJ. 5. 12. 1. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Sin autem nulla pollicitatio vel promissio intercesserit, post evictionem eius, si quidem res aestimata fuerit, ex empto competit actio. <a 201 pp. K.Aug. muciano et fabiano conss. >
CJ. 5. 12. 1. 2: Imperatores Severus, Antoninus
Sin vero hoc non factum est, si quidem bona fide eadem res in dotem data est, nulla marito competit actio: dolo autem dantis interposito de dolo actio adversus eum locum habebit, nisi a muliere dolus interpositus sit: tunc enim, ne famosa actio adversus eam detur, in factum actio competit. <a 201 pp. K.Aug. muciano et fabiano conss. >
CJ. 5. 12. 2pr. : Imperator Antoninus
Si stipulatio de restituenda portione dotis datae subiecta est condicioque eius extitit, habet ex ea actionem, in cuius personam utiliter concepta commissaque est. *ant. a. alcibiadi. *<a 213 pp. D.Iii k. aug. antonino a. Iiii et balbino conss. >
CJ. 5. 12. 2. 1: Imperator Antoninus
Secundum quod si polla soror tua de restituenda sibi parte dotis habet actionem eo, quod mater vestra donandi animo passa est partem dimidiam dotis post obitum matris filiam stipulari, metuere non debet doli exceptionem, quod matri suae quae pactum interposuit heres ex minore quam dimidia portione extitit, nisi liquido probatum fuerit matrem eius mutasse dotis pacti voluntatem contentamque esse voluisse filiam suam pro portione hereditatis praelegationibus maritumque suum exactione liberari voluisse. <a 213 pp. D.Iii k. aug. antonino a. Iiii et balbino conss. >
CJ. 5. 12. 3: Imperator Alexander Severus
Etsi dotis exactio defuncta in matrimonio filia potuisset ad patrem pertinere, dotalibus tamen servis maritus testamento directam et fideicommissariam libertatem iure dedit et praestita revocari non debuit, cum et inter vivos manumittendi mancipia dotalia constante matrimonio liberam maritus habet facultatem. *alex. a. euphemo. *<a 222 pp. Vi id. dec. antonino et alexandro conss. >
CJ. 5. 12. 4: Imperator Alexander Severus
Nulla lege prohibitum est universa bona in dotem marito feminam dare. *alex. a. valenti. *<a 223 pp. iiii id. iul. maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 5. 12. 5: Imperator Alexander Severus