# Codex 5.1.587-596

Justinian, Codex, Book 5, lines 5.1.587-5.1.596. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/5.1.587

CJ.5.12.31.1: Imperator Justinianus
Sancimus itaque in huiusmodi omnibus casibus nullis monumentis rem indigere, sed in omni persona ratas esse huiusmodi donationes et mulierem dotem suam ipsam habere, cum fortuitus casus hoc lucrum ei addiderit, et firmiter hoc apud eam permanere, nisi ipse, qui ab initio dotem dederit, sibi dari huiusmodi casum stipulatus est: tunc etenim, cum neque ab initio suspicio aliqua liberorum concurrit , sed sibi omnem rem ille qui dotem dedit pepigerit, huiusmodi tractatus habere locum non potest. <a 530 d.Xii k. april. lampadio et oreste vv.Cc.>
CJ.5.12.31.2: Imperator Justinianus
Atqui in aliis omnibus casibus, in quibus ipse non stipulatus est, tristitiae suae mulier hoc proprium habeat solacium per actionem dotis. <a 530 d.Xii k. april. lampadio et oreste vv.Cc.>
CJ.5.12.31.3: Imperator Justinianus
Similique modo si quis extraneorum ( id est qui eum pro quo dat non in potestate habeat) pro alio ante nuptias donationem nupturae dedit mulieri et necessaria monumenta adhibuerit, cum excedat summam legitimam donatio, vel non minor mater familias nuptura sit, non solum ad eam, cui ante nuptias donatio datur, monumenta suam habeant firmitatem, sed etiam ad illum pro quo dedit, ut, si lucrum ei ex dotalibus pactis accesserit, non hoc cedat donatori, sed in suum lucrum hoc maritus convertat firmumque et inrevocabile habeat, nisi donator et hic sibi reddi huiusmodi casum fuerit stipulatus, ne et in praefato casu simile anteriori vitium oriatur. <a 530 d.Xii k. april. lampadio et oreste vv.Cc.>
CJ.5.12.31.4: Imperator Justinianus
Sin autem minor quantitas sit vel ita res gesta sit, ut monumentorum ex omni parte nulla sit utilitas, et tunc donatio ad utramque personam valeat et maritus casum lucretur, nisi et hic donator eum stipulatus sit. <a 530 d.Xii k. april. lampadio et oreste vv.Cc.>
CJ.5.12.31.5: Imperator Justinianus
Praeterea sancimus, si quis in dotem vel praedia vel certum reditum vel aedes vel panes civiles spopondit vel promisit, si ex tempore matrimonii biennium transactum sit, ilico redituum vel pensionum nec non panis civilis quaestum eum praestare, etiamsi non fuerint adhuc res principales traditae: et si tota dos in auro sit, itidem post biennium usuras usque ad tertiam partem centesimae praestari. <a 530 d.Xii k. april. lampadio et oreste vv.Cc.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
