# Codex 5.1.597-609

Justinian, Codex, Book 5, lines 5.1.597-5.1.609. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/5.1.597

CJ.5.12.31.6: Imperator Justinianus
Sin autem aliae res praeter immobiles vel aurum fuerint in dote, sive in argento sive in muliebribus ornamentis sive in veste sive in aliis quibuscumque, si quidem aestimatae fuerint, simili modo post biennium et earum usuras ex tertia parte currere: aestimatione earum, quia et hoc apertius declarare oportet, ea intellegenda, quae pro singulis speciebus facta est vel pro unoquoque genere dotalium specierum, id est pro argento vel pro ornamentis vel pro veste aliisque speciebus, et non esse exspectandam post singulas aestimationes unam coadunationem totius calculi, quod satis scrupulosum et per nimiam subtilitatem perniciosum est. <a 530 d.Xii k. april. lampadio et oreste vv.Cc.>
CJ.5.12.31.7: Imperator Justinianus
Sin autem minime res mobiles fuerint aestimatae, ea post biennium observari, quae leges post litem contestatam pro omnibus huiusmodi rebus definiunt. <a 530 d.Xii k. april. lampadio et oreste vv.Cc.>
CJ.5.12.31.8: Imperator Justinianus
Sin vero res permixtae fuerint et partim in auro partim in aliis rebus mobilibus vel immobilibus, pro iam facta divisione omnia procedere. licentia minime deneganda marito quando voluerit dotem petere, ne is qui debet putet sibi licentiam esse reditus vel pensiones vel usuras vel alias accessiones solventi dotis solutionem protelare: sed sive ante biennium sive postea voluerit dotem pars mariti petere, queat et secundum leges eam exigere. <a 530 d.Xii k. april. lampadio et oreste vv.Cc.>
CJ.5.13.0. De rei uxoriae actione in ex stipulatu actionem transfusa et de natura dotibus praestita.
CJ.5.13.1pr.: Imperator Justinianus
Rem in praesenti non minimam adgredimur, sed in omni paene corpore iuris effusam , tam super rei uxoriae actione quam ex stipulatu, earum communiones et differentias resecantes et in unum tramitem ex stipulatu actionis totum rei uxoriae ius , quod dignum esse valere censemus, concludentes. * iust. a. ad pop. urb. constantinopolitanae et universos provinciales.* <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>
CJ.5.13.1.1: Imperator Justinianus
Rei uxoriae itaque actione sublata sancimus omnes dotes per ex stipulatu actionem exigi, sive scripta fuerit stipulatio sive non, ut intellegatur re ipsa stipulatio esse subsecuta. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>
CJ.5.13.1.1a: Imperator Justinianus
Eodemque modo et si inutiliter facta est stipulatio: adiuvari enim eam magis quam evanescere oportet. si enim, cum una in instrumento stipulatio valida inveniatur, et aliis inutilibus suam noscitur praestare fortitudinem, quare non ex nostra lege huiusmodi stipulationibus robur accedat legitimum? est enim consentaneum nobis, qui censemus, et ubi supposita stipulatio non est, intellegi eam fuisse adhibitam, multo magis etiam, si inutilis est, validam eam effici. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
