# Codex 5.1.650-663

Justinian, Codex, Book 5, lines 5.1.650-5.1.663. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/5.1.650

CJ.5.13.1.9: Imperator Justinianus
Cumque ex stipulatu actio in his casibus quos enumeravimus propriam habeat naturam, necessarium est in sequenti tractatu ea exponere, quae vel communia sunt utriusque actionis, quae in solam ex stipulatu actionem colligi oportet, vel propria quidem rei uxoriae actionis, exinde autem ex stipulatu actioni accommodanda. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>
CJ.5.13.1.9a: Imperator Justinianus
Itaque partus dotalium ancillarum, id est quae aestimatae non sunt, vel quae servi dotales ex quacumque causa nisi ex re mariti vel operis suis adquisierint, ad mulierem pertinere utraque actio similiter voluit. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>
CJ.5.13.1.9b: Imperator Justinianus
Fetus autem iumentorum et omnia quae fructuum nomine continentur ad lucrum mariti pertineant pro tempore matrimonii, sive aestimata sive non aestimata sint. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>
CJ.5.13.1.9c: Imperator Justinianus
Sed et novissimi anni, in quo matrimonium solvitur, fructus pro rata temporis portione debere utrique parti adsignari commune utriusque actionis est, in rebus scilicet non aestimatis. aestimatarum enim rerum maritus quasi emptor et commodum sentiat et dispendium subeat et periculum expectet. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>
CJ.5.13.1.10: Imperator Justinianus
Cautione videlicet defensionis in specie, in qua dotem suae uxoris vel nurus in familiae herciscundae iudicio praecipuam filius defuncti detrahit, secundum propriam naturam ex stipulatu actionis coheredibus suis praestanda. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>
CJ.5.13.1.11: Imperator Justinianus
Videamus igitur, quali incremento ei de rei uxoriae actione accedente formare decet ex stipulatu actionem. cumque iuris certi et indubitati est, si parens per virilem sexum adscendens dote pro filia vel nepte praestita emancipaverit eam vel ipse decesserit, in rei uxoriae actione dotem omnimodo ad mulierem pertinere, etsi fuerit exheredata ( quod non erat in ex stipulatu actione: ibi etenim velut aliae actiones in omnes heredes actio dividebatur), aequissimum nobis visum est et in ex stipulatu actione mulierem dotem suam praecipuam accipere, etsi emancipata vel exheredata sit vel cum aliis heredibus scripta. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>
CJ.5.13.1.12: Imperator Justinianus
Quo a nobis recepto et aliae multae species promptum accipiunt exitum, cum dos possit et de inofficioso actionem excludere, maxime si sufficit ad quartam, et in collationem ferri, si intestatus pater familias decesserit, et testamento facto, quando hoc testator dixerit. quae omnia ex stipulatu actio a rei uxoriae actione accipit. <a 530 d.K.Nov.Lampadio et oreste conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
