# Codex 5.1.705-718

Justinian, Codex, Book 5, lines 5.1.705-5.1.718. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/5.1.705

CJ.5.14.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si convenit, ut in matrimonio uxore defuncta dos penes maritum remaneret, profecticiae dotis repetitionem huiusmodi pactum inhibuisse explorati iuris est, cum deteriorem causam dotis, in quem casum patri soli repetitio competit, pacto posse fieri auctoritate iuris saepissime sit responsum. * diocl. et maxim. aa. et cc. rufo. * <a 293 d. v non. mai. ipsis aa. conss.>
CJ.5.14.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Pater, pro filia dotem datam genero ea prius in matrimonio defuncta nepotibus pactus restitui, licet his actionem quaerere non potuit, tamen utilis eis ex aequitate accommodabitur actio. * diocl. et maxim. aa. et cc. phileto. * <a 294 d. xiiii k. ian. nicomediae cc. conss.>
CJ.5.14.8: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Hac lege decernimus, ut vir in his rebus, quas extra dotem mulier habet, quas graeci parapherna dicunt, nullam uxore prohibente habeat communionem nec aliquam ei necessitatem imponat. quamvis enim bonum erat mulierem, quae se ipsam marito committit, res etiam eiusdem pati arbitrio gubernari, attamen quoniam conditores legum aequitatis convenit esse fautores, nullo modo, ut dictum est, muliere prohibente virum in paraphernis se volumus immiscere. * theodos. et valentin. aa. hormisdae pp. * <a 450 s.D.V id. ian. post consulatum protogenis et asterii.>
CJ.5.14.9pr.: Imperatores Leo, Anthemius
Ex morte cuiuscumque personae sive mariti sive mulieris eandem partem, non pecuniae quantitatem, tam virum ex dote quam mulierem ex ante nuptias donatione lucrari decernimus. * leo et anthem. aa. nicostrato pp. * <a 468 d.Xv k. sept. anthemio a. ii cons.>
CJ.5.14.9.1: Imperatores Leo, Anthemius
Veluti si maritus mille solidorum ante nuptias donationem confecerit, licebit mulieri et minoris et amplioris quantitatis dotem offerre et marito similiter ante nuptias donationem: hoc tamen observandum est, ut quantam partem mulier stipuletur sibi lucro cedere ex ante nuptias donatione, si priorem maritum mori contigerit, tantam et maritus ex dote partem, non pecuniae quantitatem, stipuletur sibi, si constante matrimonio prior mulier in fata collapsa fuerit. <a 468 d.Xv k. sept. anthemio a. ii cons.>
CJ.5.14.9.2: Imperatores Leo, Anthemius
Et si pactum contra vetitum fuerit subsecutum, infirmum atque invalidum hoc esse , ut nulla ex eo procedere possit exactio, praecipimus. <a 468 d.Xv k. sept. anthemio a. ii cons.>
CJ.5.14.9.3: Imperatores Leo, Anthemius
Eadem custodiri censemus, sive pater pro filio sive mater sive ipse ducturus uxorem sui iuris constitutus sive quilibet alius pro eo ante nuptias donationem nupturae dederit. <a 468 d.Xv k. sept. anthemio a. ii cons.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
