# Codex 5.1.719-730

Justinian, Codex, Book 5, lines 5.1.719-5.1.730. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/5.1.719

CJ.5.14.9.4: Imperatores Leo, Anthemius
Simili quoque modo, sive pater pro filia sive mater sive ipsa pro se, sui iuris videlicet constituta, sive quilibet alius pro ea uxorem ducturo dotem dederit seu promiserit, quoniam et alio pro ea offerente dotem ipsa eam pro se videtur offerre. <a 468 d.Xv k. sept. anthemio a. ii cons.>
CJ.5.14.9.5: Imperatores Leo, Anthemius
Quod adeo verum est, ut et ipsa ab alio pro se oblatam dotem in lucrum suum reposcat, nisi forte is qui eam obtulit statim ( id est tempore oblationis seu promissionis) stipulatus vel pactus sit, ut sibi dos praedicta reddatur. <a 468 d.Xv k. sept. anthemio a. ii cons.>
CJ.5.14.10: Imperator Justinianus
Lege leonis divae memoriae pacta lucrorum dotis et ante nuptias donationis paria esse sanciente nec adiciente, quid fieri oporteat, si hoc minime observatum sit , nos omnia clara esse cupientes praecipimus disparibus eis factis maiorem lucri partem ad minorem deduci, ut eo modo uterque minorem partem lucretur. * iust. a. menae pp. * <a 529 d. viii id april. constintinopoli decio vc.Cons.>
CJ.5.14.11pr.: Imperator Justinianus
Si mulier marito suo nomina ( id est feneraticias cautiones) quae extra dotem sunt dederit, ut loco paraphernarum apud maritum maneant, et hoc dotali instrumento fuerit adscriptum, utrumne habeat aliquas ex his actiones maritus sive directas sive utiles, an penes uxorem omnes remaneant, et in quem eventum dandae sint marito actiones, quaerebatur. * iust. a. iohanni pp. * <a 530 d. k. nov. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.14.11.1: Imperator Justinianus
Sancimus itaque, si quid tale evenerit, actiones quidem omnimodo apud uxorem manere, licentiam autem marito dari easdem actiones movere apud competentes iudices nulla ratihabitione ab eo exigenda, et usuras quidem eorum circa se et uxorem expendere, pecunias autem sortis quas exegerit servare mulieri vel in causas, ad quas ipsa voluerit, distribuere. <a 530 d. k. nov. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.14.11.2: Imperator Justinianus
Et si quidem in dotali instrumento hypothecae pro his nominatum a marito scriptae sunt, his esse mulierem ad cautelam suam contentam. sin autem minime hoc scriptum inveniatur, ex praesenti nostra lege habeat hypothecam contra res mariti, ex quo pecunias ille exegit. <a 530 d. k. nov. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
