# Codex 5.1.895-910

Justinian, Codex, Book 5, lines 5.1.895-5.1.910. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/5.1.895

CJ.5.18.4: Imperator Antoninus
Dos a patre profecta, si in matrimonio decesserit mulier filia familias, ad patrem redire debet. * ant. a. apollonio. * <a 225 pp. xvi k. sept. fusco ii et dextro conss.>
CJ.5.18.5: Imperatores valer., gallien.
Si quidem vivit apud hostes uxor tua, nondum frater eius quasi heres dotem repetere potest. si vero diem functa est et hereditatem eius possit vindicare, dotis quoque repetitio ei iure competit, cum in stipulatum deducta sit. * valer. et gallien. aa. et valer. c. tauro. * <a 259 pp. ii non. mai. aemiliano et basso conss.>
CJ.5.18.6pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si circumscripta matre vestra viliore pretio dotales res aestimatae sunt, quid super huiusmodi contractuum vitio statutum sit, vulgo patet. * diocl. et maxim. aa. alexandriae et neroni. * <a 290 vel 293 pp. vii k. nov. ipsis aa. conss.>
CJ.5.18.6.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Proinde si dolosis artibus mariti circumventam matrem vestram iniqua aestimatione circumscriptam apud praesidem provinciae evidentibus probationibus ostenderitis, quando possidentibus vobis ad obtinenda praedia etiam doli mali exceptionis potestas opituletur, sciet, quatenus religionem iudicationis suae temperare debeat. <a 290 vel 293 pp. vii k. nov. ipsis aa. conss.>
CJ.5.18.6.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sin autem etiam maritus in aestimatione gravatum se adleget, veritate examinata non amplius quam pretium iustum restituere compellatur. <a 290 vel 293 pp. vii k. nov. ipsis aa. conss.>
CJ.5.18.6.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Haec tum locum habent, cum res in natura sunt. si tamen extinctae sint, pretium, quod dotali instrumento inditum sit, id considerabitur. <a 290 vel 293 pp. vii k. nov. ipsis aa. conss.>
CJ.5.18.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Filiae pecuniam adimere, quam habes in potestate, minime prohiberis. nam si pro ea dotem dedisti, hanc constante matrimonio ne consentiente quidem ipsa, matrimonio autem dissoluto invita repetere non potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. erotio. * <a 294 s. v id. febr. sirmi cc. conss.>
CJ.5.18.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nec maritus, licet post divortium in quantum facere possit condemnandus est, post idoneus factus, qui non reddiderat integrum, residuam probabiliter solutionem recusat. at cum eius heredes in solidum conveniendos non ambigitur, ne cum his solvendo factis experiri non possis, superstitiosam geris sollicitudinem. * diocl. et maxim. aa. et cc. sallustiae. * <a 294 d. xiii k. april. sirmi cc. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
