Latin
Book 5, lines 5.1.911-5.1.924
Justinian, Codex 5.1.911-924
Not analysed yet
CJ. 5. 18. 9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Dotis actione successores mariti super eo, quod ei dotis nomine fuerat datum, convenire debes. ingrediendi enim in possessionem rerum dotalium, heredibus mariti non consentientibus, sine auctoritate competentis iudicis nullam habes facultatem. *diocl. et maxim. aa. et cc. marciae. *<a 294 s. d. viii k. nov. cc. conss. >
CJ. 5. 18. 10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si socero filiae tuae dotem dedisti, licet in eius positus potestate gener tuus rebus humanis exemptus sit, tamen non de peculio, sed in solidum a te consentiente filia conventum eum satis oportet facere. *diocl. et maxim. aa. et cc. epigono. *<a 294 s. vii id. nov. heracliae cc. conss. >
CJ. 5. 18. 11: Imperatores Honorius, Theodosius
Si constante matrimonio maritus fatali fuerit sorte consumptus, dos, quae data dicitur vel promissa ex eius uxoris facultatibus, ad eam revertatur, nihilque sibi ex hoc defuncti heres audeat vindicare, quod ad mulierem recurrere fecit obitus maritalis. *honor. et theodos. aa. mariniano pp. *<a 422 d. iii non. nov. ravennae honorio xiii et theodosio x aa. conss. >
CJ. 5. 19. 0. Si dos constante matrimonio soluta fuerit.
CJ. 5. 19. 1: Imperatores Honorius, Theodosius
Si constante matrimonio a marito uxori dos sine causa legitima refusa est, quod legibus stare non potest, quia donationis instar perspicitur obtinere, eadem uxore defuncta ab eius heredibus cum fructibus ex die refusae dotis marito restituatur, ita ut proprietas eiusdem liberis ex eadem susceptis alienari contra leges a marito non possit. *honor. et theodos. aa. mariniano pp. *<a 422 d. iii non. nov. ravennae honorio xiii et theodosio x aa. conss. >
CJ. 5. 20. 0. Ne fideiussores vel mandatores dotium dentur.
CJ. 5. 20. 1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Sive ex iure sive ex consuetudine lex proficiscitur, ut vir uxori fideiussorem servandae dotis exhibeat, eam iubemus aboleri. *grat. valentin. et theodos. aaa. cynegio pp. *<a 381 d. viii non. sept. eucherio et syagrio conss. >
CJ. 5. 20. 2: Imperator Justinianus
Generali definitione constitutionem pristinam ampliantes sancimus nullam esse satisdationem vel mandatum pro dote exigendum vel a marito vel a parte eius vel ab omnibus qui dotem suscipiunt. si enim credendam mulier se suamque dotem parti mariti existimavit, quare fideiussor vel alius intercessor exigitur, ut causa perfidiae in conubio eorum generetur? *iust. a. iuliano pp. *<a 530 d. x k. aug. lampadio et oresta conss. >