# Codex 5.1.925-942

Justinian, Codex, Book 5, lines 5.1.925-5.1.942. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/5.1.925

CJ.5.21.0. Rerum amotarum.
CJ.5.21.1pr.: Imperator Alexander Severus
Compensationis aequitatem iure postulas.Non enim prius exsolvi quod debere te constiterit aequum est, quam petitioni mutuae responsum fuerit, eo magis, quod ea te persequi dicis, quae divortii causa amota quereris. * alex. a. polydeucae. * <a 229 pp. xvi k. dec. alexandro a. iii et dione conss.>
CJ.5.21.1.1: Imperator Alexander Severus
Cum igitur apud competentem iudicem ex stipulatu conveniaris, apud eundem doce tui iuris res ablatas esse. <a 229 pp. xvi k. dec. alexandro a. iii et dione conss.>
CJ.5.21.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Divortii gratia rebus uxoris amotis a marito vel ab uxore mariti rerum amotarum edicto perpetuo permittitur actio. constante etenim matrimonio neutri eorum neque poenalis neque famosa actio competit, sed de damno in factum datur actio. * diocl. et maxim. aa. et cc. sereno. * <a 290 vel 293 d. v k. oct. ipsis aa. conss.>
CJ.5.21.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
De rebus, quas divortii causa quondam uxorem tuam abstulisse proponis, rerum amotarum actione contra successores eius non in solidum, sed quantum ad eos pervenit, quod si res extent, dominii vindicatione uti non prohiberis. * diocl. et maxim. aa. et cc. quartioni. * <a 290 vel 293 d. v non. dec. ipsis aa. conss.>
CJ.5.22.0. Ne pro dote mulieri bona mariti addicantur.
CJ.5.22.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ut uxori pro dote addicantur bona quondam mariti, iure prohibitum est. sane si nullo relicto successore non idoneus decessit, secundum iuris formam, quatenus successionis modus patitur, indemnitati tuae consulere non prohiberis. * diocl. et maxim. aa. et cc. apollinariae. * <a 293 d. v non. dec. aa. conss.>
CJ.5.23.0. De fundo dotali.
CJ.5.23.1: Imperatores Severus, Antoninus
Si aestimata praedia data essent in dotem et convenisset, ut electio mulieri servetur, nihilo minus lex iulia locum habet. est autem alienatio omnis actus, per quem dominium transfertur. * sev. et ant. aa. didae. * <a 213 pp. xii k. mart. antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.5.23.2: Imperator Gordianus
Mariti, qui fundum communem cum alio in dotem inaestimatum acceperunt, ad communi dividundo iudicium provocare non possunt, licet ipsi possint provocari. * gord. a. domitianae. * <a 241 pp. v non. oct. gordiano a. ii et pompeiano conss.>
CJ.5.24.0. Divortio facto apud quem liberi morari vel educari debent.

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
