Latin
Book 5, lines 5.1.943-5.1.959
Justinian, Codex 5.1.943-959
Not analysed yet
CJ. 5. 24. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Licet neque nostra neque divorum parentium nostrorum ulla constitutione caveatur ,ut per sexum liberorum inter parentes divisio celebretur, competens tamen iudex aestimabit, utrum apud patrem an apud matrem matrimonio separato filii morari ac nutriri debent. *diocl. et maxim. aa. et cc. caelestinae. *<a 294 s. xvi k. iul. beroae cc. conss. >
CJ. 5. 25. 0. De alendis liberis ac parentibus.
CJ. 5. 25. 1: Imperator pius
Parentum necessitatibus liberos succurrere iustum est. *pius a. basso. *<sine die et consule. >
CJ. 5. 25. 2: Imperator divi fratres
Competens iudex a filio te ali iubebit, si in ea facultate est, ut tibi alimenta praestare possit. *divi fratres celeri. *<a 161 d. id. april. ipsis iii et ii aa. conss. >
CJ. 5. 25. 3: Imperator divi fratres
Si competenti iudici eum, quem te ex claudio enixam esse dicis, filium eius esse probaveris, alimenta ei pro modo facultatum praestari iubebit. idem, an apud eum educari debeat, aestimabit. *divi fratres tatianae. *<a 162 pp. xiii k. mart. romae rustico et aquilino conss. >
CJ. 5. 25. 4: Imperatores Severus, Antoninus
Si patrem tuum officio debito promerueris, paternam pietatem tibi non denegabit. quod si sponte non fecerit, aditus competens iudex alimenta pro modo facultatium praestari tibi iubebit. quod si patrem se negabit, quaestionem istam in primis idem iudex examinabit. *sev. et ant. aa. sabino. *<a 197 pp. non. febr. laterano et rufino conss. >
CJ. 5. 26. 0. De concubinis.
CJ. 5. 26. 1: Imperator Constantinus
Nemini licentia concedatur constante matrimonio concubinam penes se habere. *const. a. ad pop. *<a 326 pp. xviii k. iul. caesareae constantino a. vii et c. conss. >
CJ. 5. 27. 0. De naturalibus liberis et matribus eorum et ex quibus casibus iusti efficiuntur.
CJ. 5. 27. 1pr. : Imperator Constantinus
Senatores seu perfectissimos, vel quos in civitatibus duumviralitas vel sacerdotii, id est phoenicarchiae vel syriarchiae, ornamenta condecorant, placet maculam subire infamiae et alienos a romanis legibus fieri, si ex ancilla vel ancillae filia vel liberta vel libertae filia vel scaenica vel scaenicae filia vel ex tabernaria vel ex tabernarii filia vel humili vel abiecta vel lenonis aut harenarii filia vel quae mercimoniis publicis praefuit susceptos filios in numero legitimorum habere voluerint aut proprio iudicio aut nostri praerogativa rescripti :ita ut, quidquid talibus liberis pater donaverit, sive illos legitimos seu naturales dixerit, totum retractum legitimae suboli reddatur aut fratri aut sorori aut patri aut matri. *const. a. ad gregorium. *<a 336 lecta xii k. aug. carth agine nepotiano et facundo conss. >