Latin
Book 6, lines 6.1.1060-6.1.1071
Justinian, Codex 6.1.1060-1071
Not analysed yet
CJ. 6. 35. 9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum fratrem tuum veneno peremptum esse adseveras, ut effectus successionis eius tibi non auferatur, mortem eius ulcisci te necesse est. licet enim hereditatem eorum, qui clandestinis insidiis perimuntur, hi qui iure vocantur adire non vetantur, tamen, si interitum non fuerint ulti, successionem obtinere non possunt. *diocl. et maxim. aa. aelianae. *<a 291 pp. tiberiano et dione conss. >
CJ. 6. 35. 10pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sororem fratris necem iure licito vindicantem evincere ab uxore scripta recte successionem non convenit. *diocl. et maxim. aa. et cc. silvanae. *<a 294 d. xii k. mai. sirmi cc. conss. >
CJ. 6. 35. 10. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Secundum quae, si fiduciam innocentiae geris et neque dolo malo tuo maritum necatum neque alias indignam te successione posse probari confidis, adversus omnem calumniam maximam habes securitatem. <a 294 d. xii k. mai. sirmi cc. conss. >
CJ. 6. 35. 11pr. : Imperator Justinianus
Cum silanianum senatus consultum et a nobis tam laudandum quam corroborandum est nec non divi marci oratio, quae circa id facta est, invenimus autem in ea nullam mentionem libertatis factam et veteres movit quaedam de libertatibus relictis in testamento necati testatoris quaestio, necessarium nobis visum est etiam haec dirimere. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 35. 11. 1: Imperator Justinianus
Ii enim, qui libertate fuerant in hoc testamento donati et si eam accepissent, lucrum, quod eis in medio accidit, poterant sibi adquirere, interea autem procrastinatione propter necis vindictam habita hoc minime ad eos pervenit et postea in libertatem deducti periclitabantur. <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 35. 11. 2: Imperator Justinianus
Ne medium tempus fuerit eis damnosum, et maxime si ancillae in medio pepererint et postea hereditas adita sit, bellissimum nobis videtur divi marci prudentissimi principis orationem et in libertatibus producere, ne princeps philosophiae plenus aliquid videatur imperfectum sanxisse: sed ita in hereditatibus et in legatis et in fideicommissis et maxime in libertatibus, quas semper philosophia amplectitur, extendatur eius oratio, ut et lucrum quod in medio accidit eis post libertatem acceptam restituatur et partus liber et ingenuus esse intellegatur nullaque machinatione huiusmodi praepeditio damnum aliquod inrogare concedatur et libera eorum posteritas, si in medio fuerint ab hac luce subtracti, suorum gen itorum commodum consequatur. <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >