Latin
Book 6, lines 6.1.1130-6.1.1149
Justinian, Codex 6.1.1130-1149
Not analysed yet
CJ. 6. 37. 11: Imperator Alexander Severus
Filia legatorum non habet actionem, si ea, quae ei testamento reliquit, pater vivus postea in dotem dedit. *alex. a. albiniano. *<a 231 pp. V non. Mart. Pompeiano et peligno conss. >
CJ. 6. 37. 12pr. : Imperator Alexander Severus
Cum responso viri prudentissimi papiniani, quod precibus insertum est, praeceptionis legatum et omissa parte hereditatis vindicari posse declaratur, intellegis desiderio tuo iuxta iuris formam esse consultum. *alex. a. muciano. *<a 240 pp. Constitutio v id. Iul. Sabino ii et venusto conss. >
CJ. 6. 37. 12. 1: Imperator Alexander Severus
Verba vero responsi haec sunt: filiae mater praedium ita legavit: "praecipito sumito extra partem hereditatis": cum hereditati matris filia renuntiasset, nihilo minus eam recte legatum vindicare visum est. <a 240 pp. Constitutio v id. Iul. Sabino ii et venusto conss. >
CJ. 6. 37. 13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Proprias tuas res legari vel fideicommitti tibi non potuisse manifestum est. *diocl. et maxim. aa. severae. *<a 286 pp. Xv k. Mai. Maximo ii et aquilino conss. >
CJ. 6. 37. 14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Monumenta quidem legari non posse manifestum est, ius autem mortuum inferendi legare nemo prohibetur. *diocl. et maxim. aa. tatiano. *<a 286 pp. Ii k. Sept. Maximo ii et aquilino conss. >
CJ. 6. 37. 15pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si universae facultates, quas pater vester reliquit, debito fiscali aut privato absumuntur, nihil ex his, quae testamento eius adscripta sunt, valere potest. *diocl. et maxim. aa. terentio. *<a 290 pp. Iii k. Oct. Ipsis iiii et iii aa. Conss. >
CJ. 6. 37. 15. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quod si deducto debito in relictis bonis superfluum est, libertates impediri iuris ratio non permittit, quando etiam legata nec non fideicommissa salva lege falcidia praestanda sunt. <a 290 pp. Iii k. Oct. Ipsis iiii et iii aa. Conss. >
CJ. 6. 37. 16: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Creditor, si a debitore suo rem, quam pignoris nomine susceperat, legatum sibi contendit, etiam debito ab heredibus eius oblato, quominus restituat, defendi potest. *diocl. et maxim. aa. et cc. scyllae. *<a 294 s. Xviii k. Febr. Sirmi cc. conss. >
CJ. 6. 37. 17: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Datum legatum adimi tam pure quam sub condicione, non libertis tantum, sed etiam ingenuis placuit. *diocl. et maxim. aa. et cc. eutychiano. *<a 294 d iii non. Mart. Cc. conss. >
CJ. 6. 37. 18: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ex legato nominis, actionibus ab his qui successerunt non mandatis, directas quidem actiones legatarius habere non potest, utilibus autem suo nomine experietur. *diocl. et maxim. aa. et cc. iustino. *<a 294 d. Vi id. Dec. Cc. conss. >