# Codex 6.1.1150-1165

Justinian, Codex, Book 6, lines 6.1.1150-6.1.1165. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/6.1.1150

CJ.6.37.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non tantum duum mensuum, sed etiam minoris temporis maritus uxori testamento scriptus succedit, nec legata vel fideicommissa seu donationes temporis huius angustia capi prohibet. * diocl. et maxim. aa. et cc. niconi. * <a 294 d. v id. dec. nicomediae cc. conss.>
CJ.6.37.20: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Uxor patrui tui si testata decesserit, res tuas tantum usum fructum earum habens legare non potuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. eutychiano. * <a 294 d.Vii k.Ian.Cc. conss.>
CJ.6.37.21: Imperator Constantinus
In legatis vel fideicommissis verborum necessaria non sit observantia, ita ut nihil prorsus intersit, quis talem voluntatem verborum casus exceperit aut quis loquendi usus effuderit. * constant. a. ad pop. * <a 339 d.K.Febr.Constantio ii et constante conss.>
CJ.6.37.22: Imperator Justinianus
In annalibus legatis vel fideicommissis, quae testator non solum certae personae , sed etiam eius heredibus praestari voluit, eorum exactionem omnibus heredibus et heredum heredibus conservari pro voluntate testatoris praecipimus. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. iii id. dec. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. ii cons.>
CJ.6.37.23pr.: Imperator Justinianus
Cum quaestio talis de significatione verborum animos veterum movit, si quis cuidam agrum puta cornelianum vel alium quendam in solidum legaverit, deinde alii partem eius dimidiam, quantam portionem primus, quantam secundus legatarius consequitur ( simili dubitatione et in hereditate et in fideicommissis habita) , cumque computationes multae introducebantur et multis ratiocinatoribus dignae: nos huiusmodi computationes quasi superfluas et contrarias voluntati testatorum omnes esse sopiendas censemus. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.6.37.23.1: Imperator Justinianus
Cum enim manifestissimum est eum, qui ab initio duodecim uncias rei cuidam reliquit, alii autem postea sex, recessisse quidem a priore voluntate, voluisse autem minui eam sex unciis, cum alii eas obtulit, et praesens casus exitum apertissimum inveniet. <a 530 d. xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.6.37.23.1a: Imperator Justinianus
Si quis itaque vel agrum vel hereditatem reliquerit, primo quidem in totum, secundo autem in partem dimidiam, utrumque in sex uncias esse vel dominum rei legatae vel heredem. <a 530 d. xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.6.37.23.1b: Imperator Justinianus
Et si primo re tota relicta tertiam partem secundo reliquerit, secundum praedictum modum octo quidem uncias vel agri vel hereditatis apud primum remanere, tertiam autem partem vel quattuor uncias ad secundum migrare. <a 530 d. xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
