Latin
Book 6, lines 6.1.1203-6.1.1214
Justinian, Codex 6.1.1203-1214
Not analysed yet
CJ. 6. 38. 4. 1b: Imperator Justinianus
Quemadmodum enim verbi gratia in interdicto quod vi aut clam "aut" coniunctio pro "et" apertissime posita est, ita et in omnibus huiusmodi casibus sive institutionum sive legatorum sive fideicommissorum vel libertatum seu tutelarum hoc esse intellegendum, et ambo veniant aequa lance ad hereditatem, ambo legata similiter accipiant, fideicommissum in utrumque dividatur, libertas utrumque capiat ,tutoris ambo fungantur officio. <a 531 d. prid. k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 38. 4. 1c: Imperator Justinianus
Sic nemo defraudetur a commodo testatoris, sic maior providentia pupillis inferatur, ne, dum dubitatur, apud quem debet esse tutela, in medio res pupillorum depereant. sed haec quidem sancimus, cum in personas huiusmodi proferatur scriptura. <a 531 d. prid. k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 38. 4. 2: Imperator Justinianus
Sin autem una quidem est persona, res autem ita derelictae: "illam aut illam rem illi do lego", vel "per fideicommissum relinquo", tunc secundum veteres regulas et antiquas definitiones vetustatis iura maneant incorrupta, nulla innovatione eis ex hac constitutione introducenda. <a 531 d. prid. k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 38. 4. 3: Imperator Justinianus
Quod etiam in contractibus locum habere censemus. <a 531 d. prid. k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 38. 5pr. : Imperator Justinianus
Suggestioni illyricianae advocationis respondentes decernimus familiae nomen talem habere vigorem: parentes et liberos omnesque propinquos et substantiam, libertos etiam et patronos nec non servos per hanc appellationem significari. *iust. a. iohanni pp. *<a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo. >
CJ. 6. 38. 5. 1: Imperator Justinianus
Et si quis per suum elogium fideicommissum familiae suae reliquerit, nulla speciali adiectione super quibusdam certis personis facta, non solum propinquos, sed etiam his deficientibus generum et nurum. et hos enim nobis humanum esse videtur ad fideicommissum vocari, ita videlicet, si matrimonium morte filii vel filiae fuerit dissolutum. nullo etenim modo possint gener vel nurus filiis viventibus ad tale fideicommissum vocari, cum hi procul dubio eos antecedant: et hoc videlicet gradatim fieri, ut post eos liberti veniant. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo. >