# Codex 6.1.1215-1230

Justinian, Codex, Book 6, lines 6.1.1215-6.1.1230. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/6.1.1215

CJ.6.38.5.2: Imperator Justinianus
Hoc eodem valente, et si quis rem immobilem cuidam legaverit vel fideicommiserit eamque alienari prohibuerit adiciens, ut, si hoc fideicommissarius praeterierit , familiae suae res adquiratur. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.6.38.5.3: Imperator Justinianus
In aliis autem casibus nomen familiae pro substantia oportet intellegi, quia et servi et aliae res in patrimonio uniuscuiusque esse putantur. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.6.39.0. Si omissa sit causa testamenti.
CJ.6.39.1: Imperatores Severus, Antoninus
Si in fraudem legatorum transmissam hereditatem ad substitutum probatura es, utilis actio adversus eum, cum quo fraudis consilium participatum est, competit. plane si pecunia accepta omisit aditionem, legata et fideicommissa praestare cogitur. * sev. et ant. aa. ianuariae. * <a 196 accepta k. oct. dextro ii et prisco conss.>
CJ.6.39.2pr.: Imperator Philippus
Eum, qui, cum testamento posset obtinere hereditatem, ab intestato ius successionis voluit amplecti, libertatibus eodem testamento datis obesse non posse iam pridem placuit. * philipp. a. et philipp. c. victoriae. * <a 245 pp. k. ian. philippo a. et titiano conss.>
CJ.6.39.2.1: Imperator Philippus
Quod si, cum neque adiri ex testamento hereditas neque bonorum possessio peti possit, iudicium defuncti non usurpabitur, sed ad irritum iuris ratione vocatum est, petitio relictorum nullo iure procedit. <a 245 pp. k. ian. philippo a. et titiano conss.>
CJ.6.39.2.2: Imperator Philippus
Sin vero iure facto testamento cessante herede scripto alter ab intestato adiit hereditatem, neque libertates neque legata ex testamento posse praestari manifestum est. <a 245 pp. k. ian. philippo a. et titiano conss.>
CJ.6.39.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si proculina patri vestro, cuius estis heredes, testamento quid reliquit et scripti iure secundum eius iudicium vel omissa causa testamenti successerunt ab intestato, aditus competens iudex, quatenus legis falcidiae modus patitur, vobis relicta restitui iubebit. * diocl. et maxim. aa. et cc. apro et piae. * <a 293 d. xv k. ian. sirmi aa. conss.>
CJ.6.40.0. De indicta viduitate et de lege iulia miscella tollenda.

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
