# Codex 6.1.1231-1242

Justinian, Codex, Book 6, lines 6.1.1231-6.1.1242. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/6.1.1231

CJ.6.40.1: Imperator Gordianus
Legatum alii sub condicione sic relictum, si uxor nuptui se post mortem mariti non collocaverit, contractis nuptiis condicione deficit ideoque peti legatum nequaquam potest. * gord. a. bono. * <a 241 pp. xiii k. aug. gordiano a. ii et pompeiano conss.>
CJ.6.40.2pr.: Imperator Justinianus
Ambiguitates legis iuliae miscellae generali lege tollentes nullum concedimus fieri iuramentum secundum praedictam legem, sed penitus ea cum muciana cautione super hac causa quiescente licere mulieribus, etiam maritorum suorum interminatione spreta, quae viduitatem eis indicit, et non dato sacramento procreandae subolis gratia, tamen ad secundas migrare nuptias, poena huiusmodi cessante, sive habeat liberos, sive non, et percipere ea, quae maritus dereliquit ( quorum omnium manifestissimum est dominium minime eas liberis existentibus habere usu fructu tantummodo apud eas manente et ad liberos prioris tori proprietate eorum deferenda secundum ea, quae de secundis nuptiis lucrisque ex his mulieribus statuta sunt), ne ex necessitate legis et sacramento colorato periurium committatur. * iust. a. iuliano pp. * <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.40.2.1: Imperator Justinianus
Cum enim mulieres ad hoc natura progenuit, ut partus ederent, et maxima eis cupiditas in hoc constituta est, quare scientes prudentesque periurium committi patimur ? <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.40.2.2: Imperator Justinianus
Tale igitur iuramentum conquiescat et lex iulia miscella cedat cum muciana cautione super hoc introducta, a re publica separata. augeri etenim magis nostram rem publicam et multis hominibus progenitis frequentari quam impiis periuriis adfici volumus, cum satis esse inhumanum videtur per leges, quae periuria puniunt, viam periuriis aperiri. <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.40.3pr.: Imperator Justinianus
Legem iuliam miscellam quemadmodum in feminis sustulimus, ita et in masculis esse sublatam pertinere quidem ad sensum nostrae legis, quam super hoc promulgavimus, non est incertum. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.40.3.1: Imperator Justinianus
Ne tamen quaedam ambiguitas simplices animos moveat, etiam expressim sancimus legem iuliam miscellam et senatus consulta, quae circa eam facta sunt, nec non mucianam cautionem, quae super talibus nuptiis introducta est, non solum in feminis, sed etiam in masculis cessare. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
