# Codex 6.1.1243-1250

Justinian, Codex, Book 6, lines 6.1.1243-6.1.1250. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/6.1.1243

CJ.6.40.3.2: Imperator Justinianus
Sed quia apud ulpianum in libris sabinianis invenimus quaedam verba, quae effugiunt legis miscellae observationem, ne quis et ea sublata esse putaverit, sancimus, cum huiusmodi verbis mulieribus aliquid relinquatur: " si vidua erit" vel " cum vidua erit" vel " quotiens vidua erit", vel e contrario maribus: " si amiserint uxores" vel " quando ad caelibatum pervenerint", non vetari ea vindicare vel legitimo modo sumere, quae eis derelicta sunt. neque enim ut permaneant vel feminae in viduitate vel masculi in caelibatu relictum esse videtur, ut locum vel ante nostram legem habeat lex iulia miscella, quae iam perempta est: sed cum primum hoc evenerit, ilico competat talibus personis eius quod relictum est persecutio, quia sub condicione relictum esse videtur, sive semel sive in annos si ngulos haec liberalitas fuerit conscripta, quasi pro solacio suae tristitiae. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.41.0. De his quae poenae nomine in testamento vel codicillis relinquuntur.
CJ.6.41.1pr.: Imperator Justinianus
Supervacuam observationem veterum legum, per quam voluntates testatorum ad effectum duci impediebantur, amputamus praecipientes nullum valere, dicendo poenae nomine quaedam esse relicta vel adempta in supremis testantium voluntatibus, ea infirmare, sed licere testanti pro implenda sua voluntate vel pecunias dari praecipere vel aliam pecuniariam poenam inferre quibus voluerit, tam in adimendis hereditatibus vel legatis vel fideicommissis vel libertatibus, quam in praecipiendo ad alias personas ea transferri ab eo, cui relicta ab initio sunt, vel aliquid aliis ab eo dari, si minus dispositionibus suis heres vel legatarius vel libertate donatus paruerit. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. k. ian. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. ii cons.>
CJ.6.41.1.1: Imperator Justinianus
Quod si aliquid facere vel legibus interdictum vel alias probrosum vel etiam impossibile iussus aliquis eorum fuerit, tunc sine ullo damno etiam neglecto testatoris praecepto servabitur. <a 528 d. k. ian. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. ii cons.>
CJ.6.42.0. De fideicommissis.

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
