# Codex 6.1.1251-1266

Justinian, Codex, Book 6, lines 6.1.1251-6.1.1266. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/6.1.1251

CJ.6.42.1: Imperator Antoninus
Si probaveris demetrium petisse de matre heredeque sua, ut tibi alimenta menstrua et vestiarium annuum praestaret, eamque secutam voluntatem filii sui per multum temporis, id est non minus in tali causa triennio, ea praestitisse: ut in futurum quoque ea praestentur et, si qua in praeteritum praestita non sunt, exsolvantur, impetrabis. * ant. a. demetrio. * <a 212 pp.Xvii k.Sept.Duobus aspris conss.>
CJ.6.42.2: Imperator Antoninus
Etsi inutiliter fideicommissum relictum est, tamen si heredes comperta voluntate defuncti praedia ex causa fideicommissi avo tuo praestiterunt, frustra ab heredibus de ea re quaestio tibi movetur, cum non ex ea sola scriptura, sed ex conscientia relicti fideicommissi satis defuncti voluntati factum esse videatur. * ant. a. eupatrio. * <a 215 pp.Vi k.Aug.Laeto ii et cereale conss.>
CJ.6.42.3: Imperator Antoninus
Cum secundum voluntatem defunctae chrysidem puellam ab heredibus manumissam eamque, priusquam ei restitueretur hereditas, intestatam vita functam proponas, ad manumissores eius successio pertinet. qui si adierint eius hereditatem, confusis actionibus fideicommisso sunt liberati. * ant. a. rufino. * <a 215 pp.V id. dec.Laeto ii et cereale conss.>
CJ.6.42.4: Imperator Alexander Severus
Voluntas patris prohibentis liberos fundos extra familiam vendere vel pignori dare fratrem sorori donare prohibuisse non videtur. * alex. a. victorino. * <a 223 pp.V k.Iul.Maximo ii et aeliano conss.>
CJ.6.42.5: Imperator Alexander Severus
Si frater tuus, posteaquam patri heres extitit, pubes iam sine liberis decessit, ex pupillari substitutione tibi hereditas eius delata non est. sed si verbis fideicommissi aliqua parte testamenti confirmata est, fideicommissum ab heredibus petere non prohiberis. * alex. a. reginae. * <a 224 pp.Xv k.Febr.Iuliano et crispino conss.>
CJ.6.42.6pr.: Imperator Alexander Severus
Praedia obligata per legatum vel fideicommissum relicta heres luere debet, maxime cum testator condicionem eorum non ignoravit aut, si scisset, legaturus tibi aliud, quod non minus esset, fuisset. * alex. a. nilo. * <a 224 pp.Xvi k.Mart. iuliano et crispino conss.>
CJ.6.42.6.1: Imperator Alexander Severus
Sin vero a creditore distracta sunt, pretium heres exsolvere cogetur, nisi contraria defuncti voluntas ab herede ostendatur. <a 224 pp.Xvi k.Mart. iuliano et crispino conss.>
CJ.6.42.7: Imperator Alexander Severus
Voluntatis defuncti quaestio in aestimatione iudicis est. * alex. a. septimo. * <a 225 pp.Xv k.Mart.Fusco ii et dextro conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
