# Codex 6.1.1267-1281

Justinian, Codex, Book 6, lines 6.1.1267-6.1.1281. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/6.1.1267

CJ.6.42.8: Imperator Alexander Severus
Qui fideicommissariam libertatem meruit, legata seu fideicommissa a defuncto sibi data suo iure persequitur. * alex. a. mascello. * <a 225 pp.Xv k.Iun.Fusco ii et dextro conss.>
CJ.6.42.9: Imperator Gordianus
Ab eo, qui neque legatum neque fideicommissum neque hereditatem vel mortis causa donationem accepit, nihil per fideicommissum relinqui potest. * gord. a. paulinae. * <a 238 pp. xvii k. oct. pio et pontiano conss.>
CJ.6.42.10: Imperator Gordianus
Verbum " volo" licet desit, tamen quia additum perfectum sensum facit, pro adiecto habendum est. * gord. a. firmo. * <a 239 pp. iii id. dec. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.6.42.11: Imperator Gordianus
Quotiens ab omnibus, qui alienatione facta ad fideicommissi petitionem adspirare possint, venditio celebratur aut quibusdam vendentibus alii consenserint, auctoritas contractus convelli nequaquam potest. * gord. a. papiniano. * <a 241 pp. ii k. ian. gordiano a. ii et pompeiano conss.>
CJ.6.42.12: Imperator Philippus
Post mortem suam rogatam restituere hereditatem defuncti iudicio et antequam fati munus impleat posse satisfacere ( id est restituere hereditatem) quarta parte vel retenta vel omissa, si voluerit, explorati iuris est. * philipp. a. et philipp. c. rufino. * <a 244 pp. id. oct. peregrino et aemiliano conss.>
CJ.6.42.13: Imperator Philippus
Quotiens principali loco heres institutus testatori succedit, legata seu fideicommissa a substituto data posci iure non possunt. * philipp. a. et c. sempronio. * <a 246 pp. viii k. mart. praesente et albino conss.>
CJ.6.42.14pr.: Imperatores valer., gallien.
Ea, quam frater tuus instituerat, sive quaesita sive non quaesita hereditate decesserit, cum tamen simpliciter, antequam duodecimum annum aetatis implesset, verbis precativis testamento facto nonnullos ei voluerit substitutos, nihil prohibet fideicommissum peti vel ab ipsius heredibus, qui bona intestati tenent. * valer. et gallien. aa. falconi. * <a 255 pp. xiiii k. sept. valeriano iii et gallieno ii aa. c onss.>
CJ.6.42.14.1: Imperatores valer., gallien.

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
