# Codex 6.1.1282-1295

Justinian, Codex, Book 6, lines 6.1.1282-6.1.1295. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/6.1.1282

Tunc enim locum habet, quod regulariter traditur ea quae in testamento relinquuntur, si ex testamento non adeatur hereditas, non valere, cum verbis relicta directis adiri potuit hereditas, non cum illa ipsa sic data est, ut esset etiam ab intestato successoribus postulanda. <a 255 pp. xiiii k. sept. valeriano iii et gallieno ii aa. c onss.>
CJ.6.42.14.2: Imperatores valer., gallien.
Quod rescripsimus sequentes adseverationem tuam, quasi scripta heres non fuerit iure adoptata. alioquin si in familia relicta heres facta decessit, et consequenter ipsius heredes petitioni fideicommissi respondere coguntur. <a 255 pp. xiiii k. sept. valeriano iii et gallieno ii aa. c onss.>
CJ.6.42.15: Imperatores valer., gallien.
Quamvis simpliciter te ac fratrem tuum aliquis instituerit heredes eiusque hereditatis commodum pater ex tua fratrisque persona pro portionibus vestris potestatis ratione quaesierit, tamen quia inferioribus verbis testamenti vos sui iuris facere testator curavit, intellegi potest restituendi hereditatis commodi fideicommisso patrem obstrictum esse. * valer. et gallien. aa. philocrati. * <a 256 pp. vi id. oct. romae maximo ii et glabrione conss.>
CJ.6.42.16pr.: Imperatores carus, carinus, numer.
Cum virum prudentissimum papinianum respondisse non ignoramus etiam legata huiusmodi fideicommisso contineri, id est ubi heres rogatus fuerat, quidquid ex hereditate pervenerit, post mortem restituere, animadvertis etiam praeceptionis compendium testatoris verbis comprehensum esse. * carus carinus et numer. aaa. isidorae. * <a 283 pp. prid. id. nov. caro et carino aa. conss.>
CJ.6.42.16.1: Imperatores carus, carinus, numer.
Sane quoniam in fideicommissis voluntas magis quam verba plerumque intuenda sunt , si quas pro rei veritate praeterea probationes habes ad commendandam hanc patris voluntatem, quam fuisse adseveras, apud praesidem experiri non vetaris. <a 283 pp. prid. id. nov. caro et carino aa. conss.>
CJ.6.42.17: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si creditoris voluntas iure subnixa liberari te debito volentis doceri potest, et antequam sollemniter tibi liberatio a successore praestetur, exceptionem tibi ex voluntate descendentem competere manifestum est. * diocl. et maxim. aa. fortunato. * <a 286 pp. xii k. mai. maximo ii et aquilino conss.>
CJ.6.42.18: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum necessitatem reddendae rationis defunctus remittendam tibi esse petierit, manifesti iuris est voluntatem defuncti immotam esse debere. * diocl. et maxim. aa. apolausto. * <a 290 pp. id. mart. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.6.42.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
