Latin
Book 6, lines 6.1.1311-6.1.1324
Justinian, Codex 6.1.1311-1324
Not analysed yet
CJ. 6. 42. 27: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Fideicommissum eius qui reliquerat paenitentia probata successores numquam praestare compelluntur. *diocl. et maxim. aa. et cc. olympiadi. *<a 294 d. V k. Oct. Viminacii cc. conss. >
CJ. 6. 42. 28: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ex fideicommisso sub condicione sine libertate servis propriis inutiliter dato libertas peti non potest. *diocl. et maxim. aa. et cc. gaio. *<a 294 d. Xv k. Nov. Trans mare cc. conss. >
CJ. 6. 42. 29: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ex testamento, quod iure non valet, nec fideicommissum quidem, si non intestato quoque succedentes rogati probentur, peti potest. *diocl. et maxim. aa. et cc. achilleo. *<a 294 d. Viii id. Dec. Cc. Conss. >
CJ. 6. 42. 30: Imperator Justinianus
Cum acutissimi ingenii vir et merito ante alios excellens papinianus in suis statuit responsis, si quis filium suum heredem instituit et restitutionis post mortem oneri subegit, non aliter hoc videri disposuisse, nisi cum filius eius sine subole vitam reliquerit: nos huiusmodi sensum merito mirati plenissimum ei donamus eventum, ut, si quis haec disposuerit, non tantum filium heredem instituens ,sed etiam filiam, vel ab initio nepotem vel neptem, pronepotem vel proneptem vel aliam deinceps posteritatem, et eam restitutionis post obitum gravamini subiugaverit, non aliter hoc sensisse videatur, nisi hi qui restitutione onerati s unt sine filiis vel filiabus vel nepotibus vel pronepotibus fuerint defuncti, ne videatur testator alienas successiones propriis anteponere. *iust. a. demostheni pp. *<a 529 recitata septimo in novo consistorio palatii iustiniani. D.Iii k. Nov. Decio vc. Cons. >
CJ. 6. 42. 31pr. : Imperator Justinianus
Quidam filium suum a sacris paternis remisit et postea testamento condito eum praeteriit nullo ei penitus relicto, aliis heredibus derelictis, ipsum autem, quem neque heredem neque exheredatum fecit, fideicommisso praegravavit. quaerebatur, si utile est huiusmodi fideicommissum. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. Prid. K.Mart. Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >
CJ. 6. 42. 31. 1: Imperator Justinianus
Tota igitur antiqua dubietate super hoc explosa nobis in hoc casu placuit, ut emancipatus utpote iniuria a patre adflictus non compellatur fideicommissum a sua persona relictum praestare. <a 531 d. Prid. K.Mart. Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >
CJ. 6. 42. 31. 2: Imperator Justinianus
Quod etiam in aliis personis, quas exheredari necesse est, locum habere censemus. <a 531 d. Prid. K.Mart. Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >