# Codex 6.1.1356-1367

Justinian, Codex, Book 6, lines 6.1.1356-6.1.1367. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/6.1.1356

CJ.6.43.3.1a: Imperator Justinianus
Sed et si quis optionem servi vel alterius rei reliquerit non ipsi legatario, sed quem titius forte elegerit, titius autem vel noluerit eligere vel morte fuerit praeventus, et in hac specie dubitabatur apud veteres, quid statuendum sit, utrumne legatum expirat, an aliquid inducitur ei adiutorium, ut viri boni arbitratu procedat electio. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.43.3.1b: Imperator Justinianus
Censemus itaque, si intra annale tempus ille qui eligere iussus est hoc facere supersederit vel minime potuerit vel quandocumque decesserit, ipsi legatario videri esse datam electionem, ita tamen, ut non optimum ex servis vel aliis rebus quicquam eligat, sed mediae aestimationis, ne dum legatarium satis esse fovendum existimamus, heredis commoda defraudentur. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.43.3.2: Imperator Justinianus
Sed quia nostra maiestas per multos casus legatariis et fideicommissariis prospexit et actiones tam personales quam in rem et hypothecarias dedimus et in rem missionis tenebrosissimus error abolitus est, et ad hanc legem pervenimus. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.43.3.2a: Imperator Justinianus
Nemo itaque ea, quae per legatum vel pure vel sub certo die relicta sunt vel quae restitui aliis disposita sunt vel substitutione posita, secundum veterem dispositionem putet esse in posterum alienanda vel pignoris vel hypothecae titulo adsignanda vel mancipia manumittenda, sed sciat, quod hoc quod alienum est non ei liceat utpote sui patrimonii existens alieno iuri applicare, quia satis absurdum est et inrationabile rem, quam in suis bonis pure non possidet, eam ad alios posse transferre vel hypothecae pignorisve nomine obligare vel manumittere et alienam spem decipere. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.43.3.3: Imperator Justinianus
Sin autem sub condicione vel sub incerta die fuerit relictum legatum vel fideicommissum universitatis vel speciale vel substitutione vel restitutione, melius quidem faciat, et si in his casibus caveat ab omni venditione vel hypotheca, ne se gravioribus oneribus evictionis nomine supponat. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.43.3.3a: Imperator Justinianus
Sin autem avaritiae cupidine propter spem condicionis minime implendae ad venditionem vel hypothecam prosiluerit, sciat, quod condicione impleta ab initio causa in irritum devocetur et sic intellegenda est, quasi nec scripta nec penitus fuerat celebrata, ut nec usucapio nec longi temporis praescriptio contra legatarium vel fideicommissarium procedat. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
