# Codex 6.1.1411-1425

Justinian, Codex, Book 6, lines 6.1.1411-6.1.1425. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/6.1.1411

CJ.6.46.6.1: Imperator Justinianus
Itaque veterum dubietate quiescente nobis placuit, ut et libertas omnimodo competat et commodum, quod heredi vel extraneo relinquitur, non abstrahatur. <a 532 d. prid. k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.6.46.6.2: Imperator Justinianus
Ex quacumque igitur causa impediatur, sive per heredem sive per eum, cui dare aliquid iussus est, sive per fortuitos casus, in libertatem quidem ipse omnimodo perveniat, nisi ipse servus noluit adimplere condicionem: obnoxius tamen constituatur post libertatem heredi vel ei cui dare iussus est, nisi et ipse oblatas pecunias non suscepit ( quod enim semel repudiatum est ab eo, redintegrari minime concedimus), quatenus hoc quod dare iussus est omnimodo adimplere compellatur vel in ipso mancipio, si extat, vel in aestimatione eius non amplius quam in quindecim solidos imputanda, vel in alia re, si et ipsa appareat, vel si non existat, vera eius aestimatione praestanda. <a 532 d. prid. k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.6.46.7pr.: Imperator Justinianus
Si plures personae unam condicionem implere fuerint iussae, apud ulpianum dubitabatur, utrumne omnes simul eandem facere debent, an singuli quasi soli implere eam compelluntur. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. iii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.46.7.1: Imperator Justinianus
Videtur autem nobis unumquemque necessitatem habere condicionem implere et pro portione sibi contingente accipere, quidquid ex hoc commodum est, ut hi quidem, qui compleverint iussa, ad lucrum vocentur, qui autem neglexerint, sibi imputent , si ab huiusmodi commodo repellentur. <a 531 d. iii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.6.47.0. De usuris et fructibus legatorum vel fideicommissorum.
CJ.6.47.1: Imperatores Severus, Antoninus
Legatorum seu fideicommissorum usuras ex eo tempore, quo lis contestata est, exigi posse manifestum est. sed et fructus rerum et mercedes servorum, qui ex testamento debentur, similiter praestari solent. * sev. et ant. aa. maximo. * <a 199 proposita prid. k. aug. anullino et frontone conss.>
CJ.6.47.2pr.: Imperator Antoninus
Adversus eos, qui sub obtentu legis falcidiae legata morantur, notissimum est iuris auxilium. * ant. a. libertis cassiani. * <a 212 pp. xvi k. iun. duobus aspris conss.>
CJ.6.47.2.1: Imperator Antoninus
Si igitur proposita stipulatione cavere cum satisdatione potestis vos restituturos, quanto amplius quam per eam legem licet acceperitis, iudex qui fideicommissis ius dicit solida vobis legata praestari iubebit. <a 212 pp. xvi k. iun. duobus aspris conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
