Latin
Book 6, lines 6.1.145-6.1.154
Justinian, Codex 6.1.145-154
Not analysed yet
CJ. 6. 2. 21. 3: Imperator Justinianus
Cum igitur bona fide possessor domini cogitatione furem possidet, merito, donec apud eum constitutus est, et aliis tenetur noxali actione, si extranei furtum a servo fuerint passi, et ipse adversus verum dominum non habet actionem secundum regulam dicentem: qui habet adversus alium furti actionem, ipse ea teneri non potest. sin autem desinat in servi retentione et ille apud verum dominum fuerit inventus, tunc ipse quidem noxali furti actione minime potest teneri, adversus verum autem dominum habet ipse furti noxalem actionem, id est pro rebus, quas vel nunc furatus est, cum est apud verum dominum, vel antea, postquam bona fide possessoris retentionem excesserit necdum apud verum dominum factus. <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 6. 2. 21. 4: Imperator Justinianus
Et sic iterum regulae generali casus evenit consentaneus: qui enim habet tunc furti actionem adversus dominum, ipse aliis teneri furti actione non potest. sic ex tempore omnibus discretis vetustissima dubitatio nostro foedere conquiescat et bona fide possessor in parte certa temporis et habeat actionem et non teneatur, et ipse dominus in alio tempore non teneatur actione et in alio sub actione constituatur. <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 6. 2. 21. 5: Imperator Justinianus
De eo autem, qui liber constitutus ab alio bona fide tenetur, si furtum commiserit, recte et sine aliqua dubitatione dicitur posse eum, qui liber est cognitus, et ab ipso qui bona fide eum detinet pro furto conveniri, et bona fide possessorem, si ab extraneo furtum liber commiserit, non posse conveniri, sed ipsum pro suo furto respondere, quia generalis regula de servo prolata est, et pro eo, qui non servus, sed liber et suae potestatis est, noxalem moveri actionem impossibile nostrisque legibus incognitum est. <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 6. 2. 22pr. : Imperator Justinianus
Manifestissimi quidem iuris est furto perpetrato ei competere furti actionem, cuius interest, ne furtum committatur. *iust. a. iuliano pp. *<a 530 d. Xv k. Dec. Lampadio et oreste vv. Cc. Conss. >
CJ. 6. 2. 22. 1: Imperator Justinianus
Sed quaerebatur apud antiquos legum interpretes, si quis commodavit alii rem ad se pertinentem et ipsa res subtracta est, an furti actio adversus furem institui possit ab eo qui rem utendam accepit, idoneo scilicet constituto, quia et ipse commodati actione a domino pro ea re conveniri potest. <a 530 d. Xv k. Dec. Lampadio et oreste vv. Cc. Conss. >