# Codex 6.1.1488-1503

Justinian, Codex, Book 6, lines 6.1.1488-6.1.1503. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/6.1.1488

CJ.6.50.8pr.: Imperator Alexander Severus
Irritum quidem propterea testamentum fratris tui esse non potest, quod ex causa fideicommissi obligatus fuit, ut, si sine liberis prior decederet, paternam tibi hereditatem redderet. * alex. a. aurelio. * <a 223 pp.Id.Sept.Maximo ii et paterno conss.>
CJ.6.50.8.1: Imperator Alexander Severus
Sed licet te heredem scripserit, in ponenda tamen legatorum ratione, quibus te oneratum esse suggeris, fideicommissum debitum aeris alieni loco deduci oportet insuperque in residuo legis falcidiae beneficium vindicabis. <a 223 pp.Id.Sept.Maximo ii et paterno conss.>
CJ.6.50.9: Imperator Gordianus
Error facti quartae ex causa fideicommissi non retentae repetitionem non impedit. is autem, qui sciens se posse retinere universum restituit, condictionem non habet: quin etiam, si ius ignoraverit, cessat repetitio. * gord. a. mestriano. * <a 238 pp.Xv k.Nov.Pio et pontiano conss.>
CJ.6.50.10: Imperator Gordianus
Quamquam pater tuus fratrem tuum rogaverit, ut, si sine liberis diem suum fungeretur, portionem hereditatis tibi restitueret, tamen intestato eodem diem suum functo id, quod beneficio legis falcidiae habere potuit, ad successorem intestati pertinere ideoque non immerito sororem tuam, quae simul tecum ab intestato ei successit, emolumenti quod retineri potuit portionem sibi vindicare manifestum est. * gord. a. diogenio. * <a 241 pp.V id.Nov.Gordiano a.Ii et pompeiano conss.>
CJ.6.50.11: Imperator Gordianus
Si, ut adlegas, pater tuus eam portionem , ex qua te fecit heredem, fratribus tuis restituere iussit certisque speciebus pro falcidia praecepit esse contentam, auxilium legis falcidiae, quod imploras, apud suum iudicem non prohiberis flagitare. * gord. a. maximae. * <a 243 pp.Vii k.Nov.Arriano et papo conss.>
CJ.6.50.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
In donationibus inter virum et uxorem factis legem falcidiam habere locum, quando fideicommissi partibus funguntur, nonnullis iuris placitis comprehensum est. * diocl. et maxim. aa. iustino. * <a 290 pp.Xvi k.Iul.Ipsis aa.Iiii et iii conss.>
CJ.6.50.13pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si ea, cuius filium tuum servum significas, ex iudicio defuncti, quem dicis fideicommissariam libertatem ei reliquisse, aliquid consecuta est, ad restituendam fideicommissariam libertatem non immerito obnoxia constituta debet urgueri. * diocl. et maxim. aa. et cc. zetho. * <a 293 s.V k.Mai.Heracliae aa.Conss.>
CJ.6.50.13.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nam fideicommissum ei relictum usque ad eum modum potest petere, quod deducto pretio servorum, quos fuerat rogata manumittere, relictorum substantia patitur. <a 293 s.V k.Mai.Heracliae aa.Conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
