# Codex 6.1.1504-1515

Justinian, Codex, Book 6, lines 6.1.1504-6.1.1515. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/6.1.1504

CJ.6.50.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Licet adieris patris hereditatem et confusione pro parte qua eidem successeris extinguatur actio, quam tibi competere eo, quod ex administratione tutelae multa eum debuisse contendis, pro residuis tamen partibus coheredes convenire non prohiberis et fundum a te relictum eatenus, quod deducta quarta residui substantia patitur, praestare necesse habes. * diocl. et maxim. aa. et cc. faustinae. * <a 293 d.Vi k.Oct.Viminacii aa.Conss.>
CJ.6.50.15: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si praediorum dotis apud te iure remanentis instrumenta verbis precariis vel testamento vel codicillis uxor tibi dari mandavit, eius iudicium successores implere compellentur, cum instrumentis praediorum domino relictis falcidiae nulla potest intervenire quaestio. * diocl. et maxim. aa. et cc. pomponio. * <a 294 supposita xvi k.Febr.Sirmi cc.Conss.>
CJ.6.50.16: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Successores legata vel fideicommissa, si aes alienum hereditarium defuncti substantiae fines occupaverit, falcidiae legis iussio peti, item trebelliani senatus consulti praeceptum exigi non concedit. * diocl. et maxim. aa. et cc.Diomedi. * <a 294 s.Xvi k.Febr.Sirmi cc.Conss.>
CJ.6.50.17: Imperatores Diocletianus, Maximianus
A coheredibus relicta legata, quatenus modus lege falcidia praestitutus patitur, posse petere certissimi iuris est. * diocl. et maxim. aa. et cc. gaio. * <a 294 supposita v k.Nov.Anchiali cc. conss.>
CJ.6.50.18pr.: Imperator Justinianus
Si quis quadringentorum forte solidorum habens substantiam iusserit heredem non aliter adire hereditatem, nisi prius trecentos octuaginta solidos cuidam persolvat vel aliam quantitatem, quae diminuere falcidiae rationem potest, sancimus heredem, si adierit, legis falcidiae beneficio sustentatum repleri quidem quod ad falcidiam deest, et prius eo dato vel retento ( sive una datio est, quae celebrari disposita fuerit, sive in multas dividitur personas) praefatae legis immutilatum habere beneficium. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d.K.Nov.Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.6.50.18.1: Imperator Justinianus
Si enim, cum mortis causa donatio procedat et haec modum legis falcidiae excedat , heres post aditionem repetit eam pecuniam, quae ultra modum falcidiae corporaliter quidem data est, lege autem in patrimonio testatoris permansit, quare non in praesenti casu et viventibus et morientibus providemus, et eorum ultima elogia conservantes et commodum hereditarium non minuentes? <a 531 d.K.Nov.Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
