# Codex 6.1.1516-1528

Justinian, Codex, Book 6, lines 6.1.1516-6.1.1528. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/6.1.1516

CJ.6.50.19: Imperator Justinianus
Cum certum sit heredem, qui plenam fidem testatori exhibet, in solidum legata dependentem non posse postea rationem legis praetendentem falcidiae repetitione uti, quia videtur voluntatem testatoris sequi, iubemus hoc simili modo firmum haberi, et si cautionem super integra legatorum solutione fecerit: quod veteribus legibus in ambiguitatem deductum est. in utroque etenim casu, id est sive solverit sive super hoc cautionem fecerit, aequitatis ratio similia suadere videtur. * iust. a. iohanni pp. * <a 532 d.Xv k.Nov.Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.Anno secundo.>
CJ.6.51.0. De caducis tollendis.
CJ.6.51.1pr.: Imperator Justinianus
Et nomen et materiam caducorum ex bellis ortam et auctam civilibus, quae in se populus romanus movebat, necessarium duximus, patres conscripti, in pacificis nostri imperii temporibus ab orbe romano recludere, ut, quod belli calamitas introduxit, hoc pacis lenitas sopiret. * iust. a. senatui urb. constantinopolit. et urb. romae. * <a 534 d.K.Iun.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iiii et paulino vc.Conss.>
CJ.6.51.1.1: Imperator Justinianus
Et quemadmodum in multis capitulis lex papia ab anterioribus principibus emendata fuit et per desuetudinem abolita, ita et a nobis circa caducorum observationem invidiosum suum amittat vigorem, qui et ipsis prudentissimis viris displicuit , multas invenientibus vias, per quas caducum ne fieret. <a 534 d.K.Iun.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iiii et paulino vc.Conss.>
CJ.6.51.1.1a: Imperator Justinianus
Sed et ipsis testamentorum conditoribus sic gravissima caducorum observatio visa est, ut et substitutiones introducerent, ne fiant caduca et, si facta sint, apud certas personas recurrere disponerent, vias recludentes, quas lex papia posuit in caducis: quod et nos fieri concedimus. <a 534 d.K.Iun.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iiii et paulino vc.Conss.>
CJ.6.51.1.1b: Imperator Justinianus
Et cum lex papia ius antiquum, quod ante eam in omnibus simpliciter versabatur, suis machinationibus et angustiis circumcludens solis parentibus et liberis testatoris usque ad tertium gradum, si scripti fuerant heredes, suum imponere iugum erubuit antiquum intactum eis conservans, nos omnibus nostris subiectis sine differentia personarum concedimus. <a 534 d.K.Iun.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iiii et paulino vc.Conss.>
CJ.6.51.1.1c: Imperator Justinianus
Cum igitur materiam et exordium caducorum lex papia ab aditionibus, quae circa defunctorum hereditates procedebant, sumpsit et ideo non a morte testatoris, sed ab apertura tabularum dies cedere legatorum senatus consulta, quae circa legem papiam introducta sunt, concesserunt, ut, quod in medio deficiat, hoc caducum fiat, primum hoc corrigentes et antiquum statum revocantes sancimus omnes habere licentiam a morte testatoris adire hereditates similique modo legatorum vel fideicommissorum pure vel in diem relictorum diem a morte testatoris cedere. <a 534 d.K.Iun.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iiii et paulino vc.Conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
