# Codex 6.1.1549-1560

Justinian, Codex, Book 6, lines 6.1.1549-6.1.1560. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/6.1.1549

CJ.6.51.1.8: Imperator Justinianus
Sed ut manifestetur, pro qua parte manere oportet hoc, quod fuerit defectum, apud eos, ex quibus sit derelictum, sancimus, si quidem ad heredes lucrum perveniat, pro parte hereditaria fieri eius distributionem, cum et ab ipsis simili modo , si valuisset, praestaretur, nisi nominatim ab uno vel ex certis heredibus fuerat relictum: tunc enim, quemadmodum solus vel soli praestabant, ita et lucrum sentiant. <a 534 d.K.Iun.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iiii et paulino vc.Conss.>
CJ.6.51.1.8a: Imperator Justinianus
Sin autem legatarii vel fideicommissarii sint vel mortis causa donatione honorati vel alia forte persona, quae fideicommisso praegravari potest, et hoc evanescat, manere hoc apud enumeratas personas sancimus pro virili omnimodo portione, id est pro numero personarum. <a 534 d.K.Iun.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iiii et paulino vc.Conss.>
CJ.6.51.1.9: Imperator Justinianus
Ne autem hoc, quod non ineleganter summi ingenii vir ulpianus in hac parte cum omni subtilitate disposuit, praetereatur, nostra sanctione hoc apertius inducimus. <a 534 d.K.Iun.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iiii et paulino vc.Conss.>
CJ.6.51.1.9a: Imperator Justinianus
Cum enim iam statuimus haec cum suis oneribus ad eum qui lucretur pervenire, sancimus, si quidem condicio vel aliud gravamen in dando sit constitutum, hoc omnimodo lucrantes pro modo lucri agnoscere. <a 534 d.K.Iun.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iiii et paulino vc.Conss.>
CJ.6.51.1.9b: Imperator Justinianus
Sin autem in faciendo aliquid impositum est, si quidem hoc et per alium impleri possit, simili modo et a lucrante agnosci, puta si honorata persona iubeatur insulam vel monumentum vel aliud tale suis sumptibus facere vel heredi vel legatario vel alii forte, quem testator voluerit, vel rem ab herede testatoris emere vel locationem vel fideiussionem subire, et si quid huiusmodi facti simile sit: nihil etenim refert, sive per eum, de quo testator locutus est, sive per alium eiusdem lucri successorem adimpleatur. <a 534 d.K.Iun.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iiii et paulino vc.Conss.>
CJ.6.51.1.9c: Imperator Justinianus
Sin vero talis est verborum conceptio et facti natura, ut quod relictum est ab alio adimpleri non possit, tunc, etsi lucrum ad aliquem pervenerit, non tamen et gravamen sequi, quia hoc neque ipsa natura concedit neque testator voluerit. quid enim, si iusserit eum in locum certum abire vel liberalibus studiis imbui vel domum suis manibus extruere vel pingere vel uxorem ducere? quae omnia testatoris voluntas in ipsius solius persona intellegitur conclusisse, cui et suam munificentiam relinquebat. <a 534 d.K.Iun.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iiii et paulino vc.Conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
