# Codex 6.1.1561-1572

Justinian, Codex, Book 6, lines 6.1.1561-6.1.1572. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/6.1.1561

CJ.6.51.1.9d: Imperator Justinianus
In omnibus videlicet hoc obtinente, ut pro simili parte et lucrum sentiant et gravamen, ubi hoc possit procedere, subeant. <a 534 d.K.Iun.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iiii et paulino vc.Conss.>
CJ.6.51.1.9e: Imperator Justinianus
Et hoc locum habere omni quidem modo in his, quae in causa caduci vel caduca secundum quod supra dictum est fiebant: in pro non scriptis autem non omnibus, sed quibusdam, quia eorum quaedam, etsi talia sunt, tamen cum suo onere veniebant, quae et nos in novi iuris compositione specialiter enumerari iussimus, ne quis veteris iuris prolixitatem quasi rebus necessariam vel pro eorum revolvat scientia. <a 534 d.K.Iun.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iiii et paulino vc.Conss.>
CJ.6.51.1.10: Imperator Justinianus
His ita definitis, cum in superiore parte nostrae sanctionis in plurimis locis coniuncti fecimus mentionem, necessarium esse duximus omnem inspectionem huiusmodi articuli latius et cum subtiliore tractatu dirimere, ut sit omnibus et hoc apertissime constitutum. <a 534 d.K.Iun.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iiii et paulino vc.Conss.>
CJ.6.51.1.10a: Imperator Justinianus
Non enim tantum coniunctivo modo quaedam relinquuntur, sed etiam disiunctivo. in his itaque, si quidem coheredes sunt omnes coniunctim vel omnes disiunctim et vel instituti vel substituti, hoc, quod fuerit quoquo modo vacuatum, si in parte hereditatis vel partibus consistat, aliis coheredibus cum suo gravamine pro hereditaria parte, etiamsi iam defuncti sunt, adquiratur. <a 534 d.K.Iun.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iiii et paulino vc.Conss.>
CJ.6.51.1.10b: Imperator Justinianus
Et hoc et nolentibus ipso iure adcrescat, si suas portiones iam agnoverint, cum sit absurdum eiusdem hereditatis partem quidem agnoscere, partem vero respuere, secundum quod et in divinis nostri numinis decisionibus statutum est. <a 534 d.K.Iun.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iiii et paulino vc.Conss.>
CJ.6.51.1.10c: Imperator Justinianus
Sin vero quidam ex heredibus institutis vel substitutis permixti sunt et alii coniunctim alii disiunctim nuncupati sunt, si quidem ex coniunctis aliquis deficiat, hoc omnimodo ad solos coniunctos cum suo veniat onere, id est pro parte hereditatis, quae ad eos pervenit. <a 534 d.K.Iun.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iiii et paulino vc.Conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
