# Codex 6.1.1585-1596

Justinian, Codex, Book 6, lines 6.1.1585-6.1.1596. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/6.1.1585

CJ.6.51.1.11d: Imperator Justinianus
Sin vero non omnes legatarii, quibus separatim res relicta sit, in eius adquisitionem concurrant, sed unus forte eam accipiat, haec solida eius sit, quia sermo testatoris omnibus prima facie solidum adsignare videtur, aliis supervenientibus partem a priore abstrahentibus, ut ex aliorum quidem concursu prioris legatum minuatur, sin vero nemo alius veniat vel venire potuerit, tunc non vacuatur pars quae defecit nec alii adcrescit, ut eius qui primus accepit legatum augere videatur, sed apud ipsum qui habet solida res maneat nullius concursu deminuta. <a 534 d.K.Iun.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iiii et paulino vc.Conss.>
CJ.6.51.1.11e: Imperator Justinianus
Et ideo si onus fuerit in personam eius, apud quem remanet legatum, adscriptum, hoc omnimodo adimpleat, ut voluntati testatoris pareatur. <a 534 d.K.Iun.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iiii et paulino vc.Conss.>
CJ.6.51.1.11f: Imperator Justinianus
Sin autem ad deficientis personam onus fuerit collatum, hoc non sentiat is, qui non alienum, sed suum legatum imminutum habet. <a 534 d.K.Iun.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iiii et paulino vc.Conss.>
CJ.6.51.1.11g: Imperator Justinianus
Et varietatis non in occulto sit ratio, cum ideo videtur testator disiunctim haec reliquisse, ut unusquisque suum onus, non alienum agnoscat. nam si contrarium volebat, nulla erat difficultas coniunctim ea disponere. <a 534 d.K.Iun.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iiii et paulino vc.Conss.>
CJ.6.51.1.12: Imperator Justinianus
Quae autem antiquis legibus dicta sunt de his quae ut indignis auferuntur, et nos simili modo intacta servamus, sive in nostrum fiscum sive in alias personas perveniant. <a 534 d.K.Iun.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iiii et paulino vc.Conss.>
CJ.6.51.1.13: Imperator Justinianus
Cum autem in superiore parte legis non aditam hereditatem minime quibusdam personis ad heredes transmitti disposuimus, necesse est, si quis solidam hereditatem non adierit, hanc, si quidem habeat substitutum, ad eum, si voluerit et potuerit, pervenire. quod si hoc non sit, vel ab intestato successores eam accipiant vel, si nulli sint vel accipere nolunt vel aliquo modo non capiant, tunc ad nostrum aerarium devolvatur. <a 534 d.K.Iun.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iiii et paulino vc.Conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
