Latin
Book 6, lines 6.1.1597-6.1.1607
Justinian, Codex 6.1.1597-1607
Not analysed yet
CJ. 6. 51. 1. 14: Imperator Justinianus
Haec autem omnia locum habere censemus tam in testamentis sive scriptis sive sine scriptis habitis quam in codicillis et omni ultimo elogio vel si quid ab intestato fuerit derelictum nec non in mortis causa donationibus. <a 534 d. K.Iun. Constantinopoli dn. Iustiniano pp. A.Iiii et paulino vc. Conss. >
CJ. 6. 51. 1. 14a: Imperator Justinianus
Tantum etenim nobis superest clementiae, quod scientes etiam fiscum nostrum ultimum ad caducorum vindicationem vocari, tamen nec illi pepercimus nec augustum privilegium exercemus, sed quod communiter omnibus prodest, hoc rei privatae nostrae utilitati praeferendum esse censemus, nostrum esse proprium subiectorum commodum imperialiter existimantes. <a 534 d. K.Iun. Constantinopoli dn. Iustiniano pp. A.Iiii et paulino vc. Conss. >
CJ. 6. 51. 1. 15: Imperator Justinianus
Locum autem huic legi constituimus in his defunctorum elogiis, quae posthac composita fuerint: anteriores etenim casus suo marte discurrere concedimus. <a 534 d. K.Iun. Constantinopoli dn. Iustiniano pp. A.Iiii et paulino vc. Conss. >
CJ. 6. 51. 1. 16: Imperator Justinianus
Haec omnia ad vos, patres conscripti, duximus esse sancienda, ut nemini maneat incognitus nostrae benivolentiae labor, sed edictis ex sollemnitate a nostris magistratibus propositis omnibus innotescat. <a 534 d. K.Iun. Constantinopoli dn. Iustiniano pp. A.Iiii et paulino vc. Conss. >
CJ. 6. 52. 0. De his qui ante apertas tabulas hereditates transmittunt.
CJ. 6. 52. 1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Per hanc iubemus sanctionem in posterum filios seu filias, nepotes aut neptes, pronepotes aut proneptes a patre vel a matre, avo vel avia, proavo vel proavia scriptos heredes, licet non sint invicem substituti, seu cum extraneis seu soli sint instituti et ante apertas tabulas defuncti, sive se noverint scriptos heredes sive ignoraverint, in liberos suos, cuiuscumque sint sexus vel gradus, derelictam sibi hereditariam portionem posse transmittere memoratasque personas, si tamen hereditatem non recusant, nulla huiusmodi praescriptione obstante sibi tamquam debitam vindicare: quod scilicet etiam super legatis seu fideicommissis a patre vel matre, avo vel avia, proavo vel proavia derelictis locum habet: si quidem perindignum est fortuitas ob causas vel casus humanos nepotes aut neptes, pronepotes aut proneptes avita vel proavita successione fraudari aliosque adversus avitum vel proavitum desiderium vel institutum insperato legati commodo vel hereditatis gaudere. habeant vero solacium tristitiae suae, quibus est merito consulendum. *theodos. et valentin. aa. hormisdae pp. *<a 450 d. iii non. april. post consulatum protogenis et asterii. >