# Codex 6.1.167-178

Justinian, Codex, Book 6, lines 6.1.167-6.1.178. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/6.1.167

CJ.6.2.22.3: Imperator Justinianus
Sed cum in secunda dubitatione incidebat, quid statuendum sit, si quis rem commodatam habuerit, quam aliquis furto subtraxerat et lite pulsatus condemnationem passus fuerat non tantum in rem furtivam, sed etiam in poenam furti, et postea dominus rei venerit omnem condemnationem accipere desiderans utpote ex suae rei occasione ortam, alia dubitatio incidit veteribus, utrumne rem tantummodo suam vel eius aestimationem consequatur, an etiam summam poenalem. <a 530 d.Xv k.Dec.Lampadio et oreste vv.Cc.Conss.>
CJ.6.2.22.3a: Imperator Justinianus
Et licet ab antiquis variatum est et ab ipso papiniano in contrarias declinante sententias, tamen nobis haec decidentibus papinianus, licet variavit, eligendus est, non in prima, sed in secunda eius definitione, in qua lucrum statuit minime ad dominum rei pervenire: ubi enim periculum, ibi et lucrum collocetur, nec sit damno tantummodo deditus qui rem commodatam accepit, sed liceat ei etiam lucrum sperare. <a 530 d.Xv k.Dec.Lampadio et oreste vv.Cc.Conss.>
CJ.6.2.22.4: Imperator Justinianus
Cum autem in confinio earum dubitationum tertia exorta est, quare non et eam decidimus? cum enim apertissimi iuris est non posse maritum constante matrimonio furti actionem contra suam uxorem habere, quia lex ita atrocem actionem dare in personas ita sibi coniunctas erubuit, huiusmodi incidit veterum sensibus quaestio. <a 530 d.Xv k.Dec.Lampadio et oreste vv.Cc.Conss.>
CJ.6.2.22.4a: Imperator Justinianus
Quidam etenim re sibi commodata huiusmodi rei furtum a sua muliere passus est: et dubitabatur, utrumne domino rei furti actio contra mulierem praestatur, an propter necessitatem causae et maritus eius utpote commodati actioni suppositus potest habere furti actionem. <a 530 d.Xv k.Dec.Lampadio et oreste vv.Cc.Conss.>
CJ.6.2.22.4b: Imperator Justinianus
Et auctores quidem iuris satis et in hac specie contra se iurgium exercuerunt: ex praesente autem lege et anterioribus nostris decisionibus, quae in ista positae sunt constitutione, potest et haec species apertius dirimi. <a 530 d.Xv k.Dec.Lampadio et oreste vv.Cc.Conss.>
CJ.6.2.22.4c: Imperator Justinianus
Si enim domino dedimus electionem ad quem voluit pervenire, sive ad eum qui rem commodatam accepit, sive contra eum qui furtum commisit, et in hac specie maritus quidem propter matrimonii pudorem non furti, sed rerum amotarum actionem habeat, si ipsum dominus elegerit, dominus autem omnem licentiam possideat sive adversus maritum commodati sive adversus mulierem furti actionem extendere: ita tamen ut, si ipse qui rem commodatam accepit solvendo sit, nullo modo adversus mulierem furti actio extendatur, ne ex huiusmodi occasione inter maritum et uxorem, qui non bene secum vivunt, aliqua machinatio oriatur, et forsitan marito volente uxor eius et trahatur et furti patiatur poenalem condemnationem. <a 530 d.Xv k.Dec.Lampadio et oreste vv.Cc.Conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
