# Codex 6.1.1723-1739

Justinian, Codex, Book 6, lines 6.1.1723-6.1.1739. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/6.1.1723

CJ.6.58.0. De legitimis heredibus.
CJ.6.58.1: Imperator Alexander Severus
In successione titulo consanguinitatis vel in bonorum possessione, quae proximitatis nomine competit, tam fratres quam sorores pari iure esse, licet non eadem matre susceptae sunt, ius certum est. nec huic derogatur, quod amitas vestras ab avo vestro dotatas fuisse proponitis. * alex. a. cassio et hermionae. * <a 223 pp.Non.Mai.Maximo ii et aeliano conss.>
CJ.6.58.2: Imperator Alexander Severus
Si eius, quae vos heredes instituit, patri non quaesistis hereditatem posteaque mortuo patre ac repudiata eius hereditate defunctae successionem agnovistis, ea, quae bonorum sunt defunctae, ab his separari, quae patris vestri fuerunt, praeses provinciae non ignorabit. * alex. a. tatianae et aliis. * <a 239 pp.Vi id.April.Gordiano a. et aviola conss.>
CJ.6.58.3pr.: Imperator dec.
Consanguinitatis iure et feminas ad intestatorum successionem admitti posse explorati iuris est. * dec. a. asclepiodotae. * <a 250 pp. ii non. dec. decio a. et grato conss.>
CJ.6.58.3.1: Imperator dec.
Proinde cum fratris tui intestato mortui ad te consanguinitatis iure hereditas pertineat, nulla ratione alterius fratris tui filii ad eandem successionem adspirare desiderant: nam et cessante iure agnationis in persona omnium praetorii iuris beneficio ad te potius, quae secundum gradum obtines, hereditas pertinet quam ad fratris tui filios, qui tertio gradu constituti sunt. <a 250 pp. ii non. dec. decio a. et grato conss.>
CJ.6.58.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si aut nullum testamentum nepos patrui tui ordinavit aut intra quattuordecim annos constitutus fecit et agnationis iure successio eius tibi delata est, etiam citra bonorum possessionis subsidium legitimo iure subnixus es. * diocl. et maxim. aa. caecilio. * <a 290 pp. id. iul. ipsis aa. iiii et iii conss.>
CJ.6.58.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ad intestati successionem agnationis iure quam proximitatis venientes haberi potiores certum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. cyrillae. * <a 293 supposita xvi k. iul. sirmi aa. conss.>
CJ.6.58.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Defuncto, suis extantibus heredibus et abstinentibus vel repudiantibus hereditatem, frater iure consanguinitatis succedere potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. claudianae. * <a 293 s. prid. k. ian. aa. conss.>
CJ.6.58.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Patruo ac materterae tertio constitutis gradu non pariter intestati successio defertur, sed patris frater agnationis iure sorori matris anteponitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. ammiano. * <a 294 s. xvii k. mart. sirmi cc. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
