Latin
Book 6, lines 6.1.1754-6.1.1764
Justinian, Codex 6.1.1754-1764
Not analysed yet
CJ. 6. 58. 13pr. : Imperator Justinianus
De emancipatis filiis, qui sacro rescripto patribus impertito hoc a suis genitoribus meruerunt, dubitatum est. cum enim anastasiana lex iura fratribus legitima noscitur servare, si quis ex his sine testamento et liberis decesserit, utrumne ad fratrem vel sororem eius successio devolvatur an ad superstitem patrem, dubitabatur. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 58. 13. 1: Imperator Justinianus
Huiusmodi dubitationem compendioso responso duximus esse finiendam ideoque sancimus ad similitudinem maternarum rerum aliarumque, de quibus a nobis iam lex posita est, et huiusmodi hereditatem iure quidem dominii ad fratres vel sorores pervenire in totum, usum fructum autem eius patri totum, sive torum priorem servaverit sive ad secundas migraverit nuptias, adquiri, sive per sacrum oraculum emancipatio procedat sive alio legitimo modo a sacris paternis fuerint absoluti. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 58. 13. 2: Imperator Justinianus
Cum enim et pater utitur usu fructu et votum eius est ad alios filios suas res pervenire, quapropter, cum ex lege anastasiana in alium articulum fratribus prospectum est, non a nobis in hac specie plenius eis subvenitur, ut pater habeat usum fructum, fratres autem vel sorores dominium rerum relictarum? <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 58. 13. 3: Imperator Justinianus
Exceptis maternis rebus, in quibus, si ex eadem matre fratres vel sorores sunt, eos solos vocari oportet: sin autem non supersint, tunc ad similitudinem aliarum rerum in totam fraternitatem dominium earum cedere, ut sit apertissimus in omnibus tractatus et non per differentiam personarum vel rerum vacillare noscatur. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 58. 14pr. : Imperator Justinianus
Lege duodecim tabularum bene romano generi prospectum est, quae unam consonantiam tam in maribus quam in feminis legitimis et in eorum successionibus nec non libertis observandam esse existimavit, nullo discrimine in successionibus habito ,cum natura utrumque corpus edidit, ut maneat suis vicibus immortale et alterum alterius auxilio egeat, ut uno semoto et alterum corrumpatur. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. v k. dec. post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 58. 14. 1: Imperator Justinianus