Latin
Book 6, lines 6.1.1788-6.1.1797
Justinian, Codex 6.1.1788-1797
Not analysed yet
CJ. 6. 58. 15. 2: Imperator Justinianus
Sed nec fratrem vel sororem uterinos concedimus in cognationis loco relinqui. cum enim tam proximo gradu sunt, merito eos sine ulla differentia, tamquam si consanguinei fuerant, cum legitimis fratribus et sororibus vocandos esse sancimus, ut secundo gradu constituti et legitima successione digni reperti aliis omnibus ,qui sunt ulterioris gradus, licet legitimi sint, praecellant. et haec quidem de secundi gradus successione satis abundeque nobis cum summa utilitate disposita sunt. <a 534 d. id. oct. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. iiii et paulino vc. conss. >
CJ. 6. 58. 15. 3: Imperator Justinianus
Cum autem tertio gradui ex transversa linea fuerit locus, ubi patruis et filiis fratrum et sororum locum antiquitas dedicavit, una cum illis tam emancipati fratris quam emancipatae sororis filium tantummodo et filiam, sive emancipatos sive suos patribus constitutos, et neminem alium ulterius, nec non fratris uterini et sororis germanae vel uterinae filium et filiam tantummodo ex legitima linea invicem vocari censemus, sicut iam sanximus, ut omnes, qui vel ab antiquo iure vel a nostra liberalitate in legitimorum quidem positi sunt praerogativa, eodem autem tertio gradu sunt, simili iure vocentur. <a 534 d. id. oct. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. iiii et paulino vc. conss. >
CJ. 6. 58. 15. 3a: Imperator Justinianus
Successionis videlicet iure et in hac parte servando, ut, si qui ex secundo gradu vocati renuntiaverint hereditati et noluerint eam adire nullusque alius sit in secundo gradu, qui succedere et potest et vult, tunc hi, quos praesenti lege enumeravimus ex tertio gradu, in locum recusantium succedant. <a 534 d. id. oct. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. iiii et paulino vc. conss. >
CJ. 6. 58. 15. 3b: Imperator Justinianus
Illo etiam observando, ut successio non ad stirpes, sed in capita dividatur: ceteris omnibus successionibus secundum ius usque ad praesens tempus observatum procedentibus et nullo ex cognatis supra memoratos gradus ad iuris agnaticii formam redigendo, sed suum ordinem suamque proximitatem tenente incorruptam. <a 534 d. id. oct. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. iiii et paulino vc. conss. >
CJ. 6. 58. 15. 4: Imperator Justinianus
Quas autem personas ex iure cognationis in legitimas successiones transveximus, eas et tutelae gravamini vicissim supponimus, scilicet si et masculi sint et perfectae aetatis secundum nostrae constitutionis tenorem, ut non solum lucrum sentiant, sed etiam gravamini subiugentur. <a 534 d. id. oct. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. iiii et paulino vc. conss. >