# Codex 6.1.179-195

Justinian, Codex, Book 6, lines 6.1.179-6.1.195. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/6.1.179

CJ.6.3.0. De operis libertorum.
CJ.6.3.1: Imperatores Severus, Antoninus
Si tempore manumissionis operae tibi impositae sunt, scis te eas praestare debere. solet autem inter patronos et libertos convenire, ut pro operis aliquid praestetur, licet pretium non possit, nisi quando propter inopiam pro alimentis id extra ordinem peti necessitas suaserit, cum, etsi operae non erant impositae, defectis tamen facultatibus patroni alere eum cogebaris. * sev. et ant. aa. romano. * <a 204 pp. iii k. ian. cilone et libone conss.>
CJ.6.3.2: Imperatores Severus, Antoninus
Manumissionis causa traditus neque in servitutem deduci a manumissore potest neque impositas operas praestare cogitur. * sev. et ant. aa. eutycheti. * <a 205 pp. vi k. mai. geta ii cons.>
CJ.6.3.3: Imperatores Severus, Antoninus
Qui nummis acceptis ab extraneo servum suum manumisit et pro operis pecuniam ab eo accepit, sive fuerant operae impositae sive non fuerant, ut indebita soluta reddere cogitur. * sev. et ant. aa. quintiano. * <a 206 pp. k. nov. albino et aemiliano conss.>
CJ.6.3.4: Imperator Antoninus
Si quam pecuniam tibi a liberto tuo ex venditione operarum deberi probaveris, restitui tibi a liberto tuo praeses iubebit ( ex hoc enim liberam testamenti factionem libertus habet) , modo si non onerandae libertatis gratia emissam cautionem probabitur. * ant. a. valeriano. * <a 212 pp. xiiii k. mai. duobus aspris conss.>
CJ.6.3.5: Imperator Antoninus
Mater tua ab eo, quem ex causa fideicommissi manumisit, operas impositas petere non potest, nisi eius tantummodo temporis, quo eum ante manumisit, quam dies fideicommissae libertatis existeret. sed nisi ei honorem patronis debitum exhibuerit, adeat competentem iudicem pro modo admissi vindicaturum. * ant. a. terentio. * <a 212 pp. iii id. mai. duobus aspris conss.>
CJ.6.3.6: Imperator Alexander Severus
Liberti libertaeque defunctorum operas neque extraneis heredibus patronorum debent neque maritis patronarum. * alex. a. caecilio. * <a 222 pp. k. nov. alexandro a. cons.>
CJ.6.3.7pr.: Imperator Alexander Severus
Nec patronis pro operis mercedem accipere licet, quamvis, si indictae operae praestitae non sint, ad pecuniae exactionem obsequii non praestiti aestimatio convertatur. * alex. a. minicio. * <a 224 d. xii k. iun. iuliano et crispino conss.>
CJ.6.3.7.1: Imperator Alexander Severus
Qui autem duos filios in potestate vel diversis temporibus habuit, lege iulia de maritandis ordinibus obligatione operarum liberatur. <a 224 d. xii k. iun. iuliano et crispino conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
