# Codex 6.1.1798-1816

Justinian, Codex, Book 6, lines 6.1.1798-6.1.1816. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/6.1.1798

CJ.6.58.15.5: Imperator Justinianus
Si qui autem casus iam evenerunt et per iudicialem sententiam vel amicalem transactionem sopiti sunt, nullam sentiant ex hac lege retractationem. <a 534 d. id. oct. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. iiii et paulino vc. conss.>
CJ.6.59.0. Communia de successionibus.
CJ.6.59.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Scire debuisti fratre emancipato potiorem eam quae in familia mansit in alterius emancipati bonis non haberi, sed eos pariter, si sollemniter petierint bonorum possessionem, succedere. * diocl. et maxim. aa. et cc. varianae. * <a 294 s. xv k. iun. sirmi cc. conss.>
CJ.6.59.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si pater tuus propiori sobrino tuo agnato constituto et intestato defuncto iure civili adita hereditate, vel hoc ab initio non interveniente sive capitis deminutione perempto sollemniter bonorum possessione admissa successit ac tibi patris tui quaesita hereditas est, adire praesidem provinciae debes ac tutorem eius de tutela convenire. * diocl. et maxim. aa. et cc. apollinario. * <a 293 d. xiiii k. iun. veronae aa. conss.>
CJ.6.59.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Vitrico privigni successionem intestati civili vel honorario iure non deberi certissimum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. ulpianae. * <a 294 s. xv k. mart. sirmi cc. conss.>
CJ.6.59.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Servus successores habere non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio asterio. * <a 294 d. non. april. cc. conss.>
CJ.6.59.5pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Amitae, cui successisse filios suos proponis, hereditatem tuo nomine non recte petis. * diocl. et maxim. aa. et cc. iustinae. * <a 294 s. xii k. mart. cc. conss.>
CJ.6.59.5.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sed quoniam hos etiam intestatos diem functos adseveras, si quidem hi, quos privignos eiusdem amitae dicis, eorum consanguinei fuerint fratres, tam agnationis quam cognationis iure secundo gradu constitutos tibi praeferri non ambigitur. nam si amitini tui alio etiam patre nati numquam eorum matri privigni sunt, admisisse te bonorum possessionem probans eorum vindica successionem. <a 294 s. xii k. mart. cc. conss.>
CJ.6.59.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Avunculo priori, qui est in tertio gradu, quam consobrino, qui sequentem occupat , deferri successionem intestati certi iuris est. * diocl. et maxim. aa. et cc. publiciano. * <a 294 suppos. k. oct. cc. conss.>
CJ.6.59.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Adfinitatis iure nulla successio promittitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. nicolao. * <a 294 d. prid. non. oct. cc. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
