Latin
Book 6, lines 6.1.1838-6.1.1849
Justinian, Codex 6.1.1838-1849
Not analysed yet
CJ. 6. 60. 3. 1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si vero mulier moriens alios ex filiis emancipatos a patre, alios in patria potestate dimiserit, in casu dispari utitur maritus defunctae beneficio, quod casui utrique praescripsimus, id est circa eorum quidem portionem, quos adhuc in sacris retinet, usum fructum ex legum auctoritate retinebit et praemium delatae, cum volet, emancipationis accipiet, in eorum vero parte, quos exisse de potestate viva matre constiterit, usum fructum virilis inter eos portinnis secundum praescripta percipiet. <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss. >
CJ. 6. 60. 3. 2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
In nepotibus etiam vel neptibus hoc observandum esse censemus, ut maritus, qui uxore mortua, non extantibus filiis, cum solis nepotibus vel neptibus ex hac lege ad emolumentum vocandus est, si unus vel una pluresve nepotes ex filio uno vel pluribus, qui in potestate defecerunt, procreati sunt, hoc iure utatur, quod de filiis constitutum est. <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss. >
CJ. 6. 60. 3. 2a: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Nam licet hoc novum praesens lex constituat in nepotes, non est tamen ab re, ut in hoc casu deteriores esse nepotibus filii non sinantur. <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss. >
CJ. 6. 60. 3. 2b: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Habeat igitur avus veniens cum nepotibus in potestate durantibus usum fructum bonorum omnium, quae ex defunctae aviae successione delata sunt. <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss. >
CJ. 6. 60. 3. 2c: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Cum vero his quoque libertatem emancipatione largitur, similiter et ab ipsis, sicut de filiis constitutum est, praemium manumissionis accipiat, vel si ex pluribus alteros manumittit alteros retinet, ex parte manumissorum legitimum praemium, ex parte vero in potestate manentium retineat usum fructum. <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss. >
CJ. 6. 60. 3. 3: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quod si nepotes sint neptesve aut ex emancipato filio aut ex filia procreati aut ab ipso avia vivente sacris dimissis idem avus virilis cum ipsis portionis habeat usum fructum. si vero ex nepotibus neptibusve tempore, quo in aviae successionem vocantur, alii in avi sunt potestate, id est mariti defunctae, alii sui iuris sint, circa personam quidem eorum, qui in potestate consistunt, et in usu fructu consequendo et in emancipationis praemio conquirendo ratio supra dicta servetur: in his vero, qui sui iuris sunt, facultas capiendi usus fructus virilis inter eos portionis habeatur. <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss. >