# Codex 6.1.1861-1870

Justinian, Codex, Book 6, lines 6.1.1861-6.1.1870. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/6.1.1861

CJ.6.61.3pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quod scitis prioribus continetur nec a filia quae in potestate est donationem ante nuptias patri nec a filio dotem adquiri, eo addito confirmamus, ut, defunctis his adhuc in potestate patris, si liberis extantibus moriantur, ad liberos eorum eaedem res iure hereditatis, non ad patres iure peculii transmittantur nec per nepotes avo videlicet adquirendae. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 439 d. vii id. sept. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss. >
CJ.6.61.3.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Sin autem idem nepos superstitibus tam patre quam avo paterno diem suum sine liberis obierit, eorum dominium, quae ad ipsum ex matre vel ab eius linea pervenerunt, non ad avum, sed ad patrem eius perveniat: usu fructu videlicet et in huiusmodi casibus avo, dum supererit, servando. <a 439 d. vii id. sept. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss. >
CJ.6.61.4pr.: Imperatores Leo, Anthemius
Quaecumque res ad filium vel filiam, nepotes sive pronepotes utriusque sexus in potestate constitutos ex priore vel secundo aut tertio seu coniugio numerosiore pervenerint ex dote vel quacumque donatione seu hereditate legato vel fideicommisso, earum usque in diem vitae suae pater vel avus vel proavus usum fructum habeant: easdem res quocumque modo alienandi vel pignoris seu hypothecae iure obligandi facultate eis penitus interdicta, dominio videlicet earum ad filios et nepotes sive pronepotes utriusque sexus permanente, etiamsi ex eodem matrimonio procreati non sint, ex quo eaedem res ad parentes eorum, qui quaeve in potestate sunt, fuerint devolutae. * leo et anthem. aa. erythrio pp. * <a 472 d. v k. mart. marciano cons.>
CJ.6.61.4.1: Imperatores Leo, Anthemius
Eo videlicet observando, ut morientium fratrum sororumve portiones, qui quaeve ex eodem matrimonio progeniti vel progenitae sunt, primo quidem ad liberos eorum , ut dictum est, si tamen fuerint, deinde his non extantibus ad superstites tantummodo fratres vel sorores eorum perveniant aut ad superstitem, si ex isdem fratribus sive sororibus unus unave remanserit. <a 472 d. v k. mart. marciano cons.>
CJ.6.61.4.2: Imperatores Leo, Anthemius
Omnibus autem, qui ex eodem coniugio fuerint procreati, defunctis tunc demum ad eos, qui ex alio matrimonio sunt editi, easdem res pro virili parte venire statuimus: nullo autem ex memoratis personis existente parentes eorum eas percipere. <a 472 d. v k. mart. marciano cons.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
