# Codex 6.1.1871-1878

Justinian, Codex, Book 6, lines 6.1.1871-6.1.1878. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/6.1.1871

CJ.6.61.4.3: Imperatores Leo, Anthemius
Parentibus vero, quorum sub potestate sunt, usum fructum dumtaxat habituris memoratas res iure potestatis alienandi vel obligandi licentiam denegamus, non prohibendis isdem liberis, quandoque sui iuris fuerint, nulla temporali praescriptione obsistente easdem res omnibus modis vindicare, nisi forte, postquam potestate parentium eos contigerit liberari, tantum temporis effluxerit, ut ex continua et inconcussa tenentis possessione eorum excludatur intentio. <a 472 d. v k. mart. marciano cons.>
CJ.6.61.5pr.: Imperatores Leo, Anthemius
Non sine ratione de negotio, quod inter matrem familias, cuius vestra suggestio meminit, et germanum eius vertitur, magnitudo tua diversis legibus ex utraque parte prolatis nostram credidit consulendam esse clementiam, cum mulier diversis iuris lectionibus idem intellegi maritum et sponsum niteretur probare, germanus mariti nomen illi soli, qui nuptias contraxerit, recitatione constitutionis divorum retro principum theodosii et valentiniani, qua cavetur, quidquid maritus vel uxor in potestate constituti invicem sibi reliquerint, non patri adquiri, sed ad eorum ius pertinere, imponere. * leo et anthem. aa. nepoti mag. mil. dalmatiae. * <a 473 d.K.Iun.Leone a.V.Cons.>
CJ.6.61.5.1: Imperatores Leo, Anthemius
Quamvis ergo significatione nominis maritus vel uxor post coeptum matrimonium intellegatur, ex quo videlicet inducta est dubietas, attamen, quia consequens est ambiguas atque legum diversis interpretationibus titubantes causas benigne atque naturalis iuris moderamine temperare, non piget nos in praesenti quoque negotio, de quo sublimitas tua suggessit, aequitati convenientem iuliani tantae existimationis viri atque disertissimi iuris periti opinionem sequi. qui cum de dotali praedio tractatu proposito idem ius tam de uxore quam de sponsa observare arbitratus sit, licet lex iulia de uxore tantum loquatur: qua ratione tam spons aliciam donationem quam hereditatem, quam memoratus sponsus suam sponsam lucrari voluit, non adquiri patri, sed ad eam pervenire benignum esse perspeximus. <a 473 d.K.Iun.Leone a.V.Cons.>
CJ.6.61.6pr.: Imperator Justinianus
Cum oportet similem providentiam tam patribus quam liberis deferri, invenimus autem in veteris iuris observatione multas esse res, quae extrinsecus ad filios familias veniunt et minime patribus adquiruntur, quemadmodum in maternis bonis vel quae ex maritali lucro ad eos perveniunt, ita et in his, quae ex aliis causis filiis familias adquiruntur, certam introducimus definitionem. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii dn.Iustiniani. d.Iii k. nov. decio vc. cons. >

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
