# Codex 6.1.1897-1908

Justinian, Codex, Book 6, lines 6.1.1897-6.1.1908. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/6.1.1897

CJ.6.61.6.3a: Imperator Justinianus
Hoc obtinente et si in emancipatione sibi parentes hoc minime servaverint: sed nisi specialiter vel in emancipatione huic praemio renuntiaverint vel donatione facta sese et ab huiusmodi beneficio alienaverint et in liberos hoc transtulerint, manere ad eos etiam tacentes ius et beneficium usus fructus retinendi, ut post obitum eorum et usus fructus in omnibus memoratis causis ad eos perveniat, quorum dominium est, scilicet secundum, quod iam diximus, in successionibus eorum omnibus servandis, quae de maternis et nuptialibus bonis consultissimis legibus definita sunt. <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii dn.Iustiniani. d.Iii k. nov. decio vc. cons. >
CJ.6.61.6.4: Imperator Justinianus
Sed cum tacitas hypothecas tam veteres leges in quibusdam certis casibus introduxerunt quam nos in maternis ceterisque, quas servare necesse est, et dubitabatur, ex quo hypothecas competere oportet, utrumne ab initio an ex eo tempore, ex quo male aliquid gestum est, compendiosa narratione interpretamur initium gerendae vel deserendae administrationis vel observationis esse spectandum et non tempus, ex quo male aliquid fuerit gestum. <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii dn.Iustiniani. d.Iii k. nov. decio vc. cons. >
CJ.6.61.7pr.: Imperator Justinianus
Cum multa privilegia imperialibus donationibus iam praestita sunt, dignum incrementum et his offerre nostra dignata est clementia. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. proposit. xii k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.6.61.7.1: Imperator Justinianus
Si quis igitur a serenissimo principe vel a piissima augusta sive masculus sive femina donationem sit consecutus vel consecuta sive mobilium sive immobilium seu se moventium rerum, in filiis familias tamen constitutus vel constituta, habeat huiusmodi res omni adquisitione absolutas et nemini eas adquirat neque earum usum fructum pater vel avus vel proavus sibi vindicet, sed ad similitudinem castrensis peculii omnem facultatem in eas filii vel filiae familias habeant. <a 530 d. proposit. xii k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.6.61.7.2: Imperator Justinianus
Ut enim imperialis fortuna omnes supereminet alias, ita oportet et principales liberalitates culmen habere praecipuum. <a 530 d. proposit. xii k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.6.61.8pr.: Imperator Justinianus
Cum non solum in maternis rebus, quae filiis familias deferuntur, sed etiam de aliis omnibus, quae adquisitionem effugiunt, et maxime post novellam nostri numinis legem, quae omnia, quae extrinsecus ad filios familias perveniunt et non ex paterna substantia, non esse adquirenda patribus statuit nisi tantummodo ad usum fructum, variae altercationes exortae sunt et varios eventus variosque continent tractatus et semper in iudiciis versantur, necesse est utiliter et apertissime omnia dirimere. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
